« Scyphati » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 383a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SCYPHATI
SCYPHATI, Nummi aurei, ita opinor dicti, quod ex specie illorum essent, quos ϰαυϰίους vocat Justinianus, a cauco, quæ vox idem sonat
quod scyphus, quod scilicet cavi essent, et cauci, vel scyphi formam
præferrent. Chronicon Casin. lib. 3. cap. 56. (al. 58) :
Donavit ei Dux... gemmas atque margaritas complures pro Scyphatis septingentis.Occurrit ibi pluries, ubi in editione Angeli a Nuce Schifatus perpetuo scribitur. Bulla Anacleti Antipapæ apud Baron. ann. 1130 :
Tu autem censum et hæredes tui, videlicet 600. Schifatos, quos annis singulis Romanæ Ecclesiæ solvere debes.Ita in Bulla Innocentii II. apud eumdem ann. 1139.
Scifati de Apulia et Calabria,in Charta Willelmi Regis Siciliæ apud eumdem ann. 1156. Chron. Cavense apud Murator. tom. 7. col. 923 :
Anno 1106. Indict. 14. Petrus abbas S. Trinitatis Cavensis emit casalem in Apulia... mil. et c. Schifat.Hist. Belli sacri apud Mabill. tom. 1. Musei Ital. pag. 206 :
Duci Gottifredo Sciphatorum quadraginta milia largitus est.Vide Nummus.
P. , 1766.
◊ Charta Conradi II. reg.
Sicil. pro Pisanis ann. 1269. apud Lam. in Delic. erudit. inter not. ad Chron. imper.
Leon. Urbevet. pag. 271 : Patroni navium vel lignorum pro mercatoribus et eorum mercationibus, de toto carico navigii vel ligni, Schifatum unum auri, qui est tareni octo auri, semel tantum solvant.Consule Murator. tom. 2. Antiq. Ital. med. ævi col. 787.
Syphati, in Charta exarata Constantino et Basilio fratribus imperantibus, apud Ughellum
tom. 7. Italiæ sacræ pag. 1362.
Squifati, apud Baronium tom. 11. alicubi occurrit, et in Bulla Nicolai IV. PP. ann. 3. de
Censibus Ecclesiæ Romanæ in Regno, Campania, et Maritima, ubi promiscue Scifati et
Squifati dicuntur : unde emendanda Charta Innocentii IV. PP. ann. 1245. qua
Fridericum II. Imp. excommunicat, apud Matth. Paris. :
Posset etiam merito reprehendi, quod mille Squinatorum annuam pensionem, in qua pro eodem regno ipsi Romanæ Ecclesiæ tenetur, per novem annos et amplius solvere prætermisit.Legendum enim Squifatos.