« 4 secretarium » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 387a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SECRETARIUM4
4. SECRETARIUM, Theca reliquiarum seu feretrum, in quo reliquiæ sacræ reconduntur.
Vide in Scrinium. Mirac. S. Adalhardi sæc. 4. Bened. part. 1. pag. 370 :
Et ne aliquis eorum dubius existeret S. Adalardum esse relatum ; reliquias ejusdem de Secretario, ubi ante repositæ fuerant, præsentari fecerunt. Quas quidem in conspectu populi adstantis extulerunt, ipsasque, ut credi decet, antiquo ebore lucidiores, visuque pro sui raritate delectabiles, conspectibus omnium adstantium cernendas præbuerunt. Postquam autem præsentia Sancti remota est ab illis omnis nubes dubitationis, eum honorifice reposuerunt in eodem scrinio, quod paullo ante relatum fuerat cum gaudio.