« »
 
[]« 3 secretarium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 386b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SECRETARIUM3
3. SECRETARIUM, Ædicula seu camera vice exedræ templo seu ædi sacræ adjuncta,[] in qua sacra Ecclesiæ ministeria reconduntur, et in qua etiam Sacerdotes et Clerici, priusquam ad sacra procedant, vestes Ecclesiasticas induunt. Vetus Inscriptio in Ecclesia Viennensi :
Ex voto Flavius Lucanius vir Consularis cum suis fecit de proprio basilicam, Secretaria atque porticum.
Charta Reginardi Episcopi Biterr. ann. 933. inter Instrum. tom. 6. Gall. Christ. novæ edit. col. 127 :
Et quantum ibidem ad pertinendum est, id est in ecclesia S. Petri in sacris Secretariis, cimeteriis, etc.
Ordo Romanus :
Cum vero Ecclesiam introierit Pontifex, non ascendit continuo ad altare ; sed prius intrat in Secretarium sustentatus a Diaconibus, etc.
Beda lib. 2. Hist. Eccl. cap. 1 :
Sepultus vero est corpore in Ecclesia B. Petri Apostoli ante Secretarium.
Innocentius III. PP. lib. 2. de Myster. Missæ cap. 5 :
Cum autem stationalis solennitas celebratur, Romanus Pontifex cum sex præfatis ordinibus processionaliter ad altare progreditur.
Willelmus Malmesbur. lib. 1. de Gestis Pontificum :
Missa cantata, sicuti erat vestibus sacris indutus, Secretarium ingressus est.
In Secretariis porro recondi solita ministeria sacra, seu vasa, vel vestes sacras, testatur Paulinus Epist. 12. ad Severum, in Secretarium Ecclesiæ :
Hic locus est, veneranda penus qua conditur, et qua
  Promitur alma sacri pompa ministerii.
Leo Ost. lib. 3. Chron. Casin. cap. 26. (al. 28.) :
Juxta cujus absidam, bicameratam domum ad thesaurum Ecclesiastici ministerii recondendum extruxit : quæ videlicet domus Secretarium appellatur, eique ejusdem nihilominus operis alteram, in qua Ministri altaris præparari debeant, copulavit.
Vita B. Alcuini sæc. 4. Bened. part. 1. pag. 157 :
Custos denique sepulcri S. Martini, providebat qui ceram et vestimenta omnia quæ ad ipsam basilicam pertinebant, intrans cum candela accensa Secretarium, quo ista servabantur, etc.
Vide Descriptionem nostram Ædis Sophianæ, ubi de Scevophylacio.
In Ecclesiarum Secretariis interdum considebant Episcopi et Sacerdotes de rebus Ecclesiasticis deliberaturi, et sic Concilia et Synodos agebant. Synodus Carthag. ann. 525 :
Carthagine in Secretario basilicæ S. Martyris Agilei, cum Bonifacius Episcopus Ecclesiæ Carthaginensis cum Coëpiscopis suis diversarum provinciarum Africanarum consedisset, etc.
Synodus Arelatensis :
Cum Arelate in Secretario Ecclesiæ convenissemus, etc.
Concilium Aquisgranense II. factum dicitur
Aquisgrani palatii in Secretario basilicæ sanctæ Genitricis Dei Mariæ, quod dicitur Lateranis, anno Incarnationis D. J. C
. 836. Concilium Arelatense II. cap. 15 :
In Secretario Diacono inter Presbyteros sedere non liceat.
Gregorius Turonensis lib. 5. cap. 19 :
Recedente vero Rege ad metatum suum, nos collecti in unum sedebamus in Secretario basilicæ B. Petri.
Capitula Caroli C. tit. 26 :
Hæc sunt nomina Episcoporum, qui anno Incarn. D. 860. Non. Juniis in Secretario basilicæ S. Castoris consideraverunt cum nobilibus Laicis firmitatem, quam gloriosi Reges nostri Hludovicus et Karolus atque Hlotarius inter se fecerunt, etc.
Guillelmus Biblioth. in Hadriano II. PP. pag. 227. de Legatis Basilii Imp. :
Huic sanctissimo Papæ Hadriano cum Episcopis et proceribus in Secretario sanctæ Mariæ Majoris, juxta morem sanctæ Sedis Apostolicæ residenti, se satis humiliter præsentarunt.
Concilia præterea et Synodos in Secretariis [] ædium sacrarum egisse Pontifices, testantur passim Concilia ipsa et Synodi. Isidorus Pacensis Episcopus in Chron. :
Hispalensem lsidorum Metropolitanum Pontificem clarum doctorem Hispania celebrat, qui anno septimo suprafati Principis Sisebuti, contra Acephalorum hæresim magna auctoritate Hispalim in Secretario Sanctæ Hierusalem Concilium agitat, etc.
Stephanus Eddius in Vita S. Wilfridi cap. 28. ubi de Concilio Romano :
Wilfridus Deo amabilis Episcopus sanctæ Evoricæ Ecclesiæ præ foribus nostri Secretarii moratus ad nostrum Secretarium juxta suam postulationem cum petitione, quam secum adferre dictus est, ammittatur.
Hinc ipsæ Conciliorum sessiones Secretaria fere semper appellantur. Synodus Romana sub Zacharia PP. :
Quia hodie jam tardior hora est, venturo Secretario pertractandum est.
Infra :
Præterito Secretario, etc.
Liberatus Diacon. cap. 13. de Synodo Calchedonensi :
Et ita soluto primo Conventu, secundo Secretario interloquentibus judicibus, etc.
Infra :
Tertio Secretario, etc.
Vide eamd. Descript. ædis Sophianæ num. 85. et veterem Interpretem Concilii VI. Oecumenici, act. 4. extr.
Secretaria proinde Ecclesiarum perampla fuisse non modo inde colligitur ; sed et quod in ea interdum Sacerdotes diverterent, in iisque mansionem facerent. Sulpitius Severus lib. 3. de Vita S. Martini :
Præteriens ergo Martinus in Secretario Ecclesiæ habuit mansionem. Post discessum vero illius, cunctæ in Secretarium illius virgines irruerunt, adlambunt singula loca, ubi sederat vir beatus, aut steterat, stramentum etiam, in quo quieverat, partiuntur.
Quod ita reddidit Fortunatus lib. 3. de Vita ejusdem S. Martini :
Mansio forte fuit Martino prætereunti
Ecclesiæ Domini qua Secretaria pollent.
Id porro etiam attigimus in eadem Ædis Sophianæ Descriptione n. 86. ut et, unde Secretarium dicta fuerit hæc exedra, n. 85. quibus adjungenda sunt, quæ habet Henricus Valesius ad Ammianum pag. 87.
Jam vero Secretaria vocat loco supra laudato Paulinus binas conchas, quæ majori, in qua altare erat, adjungebantur, in quarum altera vestes et cimelia Ecclesiæ recondebantur ; in altera Sacerdotes sacrorum librorum lectioni operam dabant. De utroque Secretario copiose pariter egimus in eadem Descriptione n. 67. 68. ad quas etiam referendus forte locus mox allatus Leonis Ostiensis, et Sulpitii Severi alter lib. 3. de Vita S. Martini, ubi duplex Secretarium statuit. Secretariorum Ecclesiæ passim mentio habetur in Concilio Calchedon. act. 1. pag. 48. edit. 1618. Arausicano I. can. 27. Arelat. III. in Synodo Confluent. ann. 860. apud Possidium in Vita S. Augustini cap. 24. Leonem IV. PP. de Cura pastorali, Anastasium in Sergio PP. pag. 62. Simeonem Dunelm. lib. 1. Histor. Eccl. Dunelm. cap. 5. Ricardum Hagustaldens. de Episcopis Hagustald. lib. 1. cap. 15. lib. 2. cap. 4. in Vita Alcuini n. 22. etc. Vide Salutatorium.
Secretarium Episcopii, seu τοῦ ἐπισϰοπείου, Domus Episcopi, in Concilio Calchedon. act. 1. pag. 63. edit. 1618.
Secretarium Monasterii, in Fragmento Historiæ Comitum Capuæ apud Camillum Peregrinum in Hist. Longob. lib. 1. pag. 125.