« 2 secretarius » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 387b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SECRETARIUS2
2. SECRETARIUS, Officium et dignitas in Aula Dalphinali, qui est a Secretis, Secretaire.
Ordinat. Humberti II. ann. 1340. tom. 2. Hist. Dalph. pag. 399 :
Item quia multa frequenter occurrunt quæ non sunt omnibus revelanda, ad nostra servitia, nostraque secreta scienda et executioni mandanda quatenus de nostro mandato processerint, unum fidelem ac probum et sufficientem virum in nostrum Secretarium volumus deputari.Charta apud Kennett. Antiq. Ambrosd. pag. 388 :
Cuncta denique agenda sua ad nutum unius Secretarii sui passim committere, etc.
Secretarius Scacarii, Qui postmodum Cancellarius, de qua postrema nomenclatura consulendus
auctor Fletæ lib. 2. cap. 29. Matth. Paris ann. 1234 :
Administraverat enim Hugo officium Scacarii, ante laudabiliter secundum, quod appellatur Secretum scacarii, sigillum custodiendo, et diffinitam pecuniam a Vicecomitibus recipiendo,quæ omnia Cancellario scacarii conveniunt in eodem libro Fletæ cap. 27.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Secretarius, Scriba, in laudata Humberti Ordinat. ibid. : Quod Secretarii et Notarii nullum jus seu premium Scripturarum recipiant quavis occasione vel causa.
L. , 1840–1850.
◊ De Secretariis apud
Byzantinos videndus Cramerus in Supplem. ad Brisson. pag. 21. Glossar. med. Græcit. col.
1348. supra Asecretis.L. , 1840–1850.
Secretarius, Consiliorum arcanorum particeps. Thietm. Chron. lib. 2. cap. 15 :
Accersitoque clam suimet Secretario quem prædiximus, Wolcmero, quod in mente latebat vulnus aperuit.Bruno de bello Saxonico cap. 11 :
Quidam de Secretariis Regis, nomine Conradus.Lit. Rudolph. Imper. ann. 1287. in Guden. Cod. Diplom. tom. 2. pag. 254 :
Venerabili Heinrico Archiepiscopo Moguntino, principi et Secretario suo karissimo.Adde Adalberti Vitam Henrici II. Imper. cap. 37.