« »
 
[]« 4 secta » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 390a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SECTA04
4. SECTA, Jus persequendi aliquem in judicio de re aliqua, maxime de criminali : Poursuite en jugement ; ut sequi, nostris, Poursuivre en jugement. Vox veteris Jurisprudentiæ. Plinius in Panegyr. :
Dicitur actori atque procuratori tuo, in jus veni, Sequere ad tribunal.
Bracton. lib. 3. tract. 2. cap. 11. § 1. de homicida fugitivo :
Non erit statim vocandus sine Secta alicujus, etc.
§ 82 :
Cum autem malefactor fugam cœperit, oportet quod sit, qui Sequatur fugientem, qui loquatur de visu et auditu, etc..... Ad hujusmodi vero Sectam faciendam non admittitur quilibet de populo, nisi ad ipsum pertineat sequi propter parentelam forte, etc.
Passim ibi. Charta Henrici IV. Regis Angl. ann. 1407. apud Rymer. tom. 8. pag. 483 :
Ad Sectam aut prosecutionem nostri vel alicujus ligeorum nostrorum.
Vetus Consuetudo Normanniæ cap. 70 :
De meurtre et d'omicide peut le plus prochain du lignage faire la Suite.
Vide Secta Regis et Secutio in Secta 3.
Sequela, Eadem notione. Leges Malcolmi II. Regis Scotiæ cap. 14. § 4 :
Statutum est, quod de omnibus illis malefactoribus Rex habebit Sequelam.
Leges Norman. apud Ludewig. tom. 7. Reliq. MSS. pag. 276 :
Sequela autem de multro facienda est in hac forma, etc.
Statuta Vercell. lib. 3. fol. 58 :
Item quod notarius Communis pro Sequelis loco districtus Vercellarum, etc.
Sequela, Alia notione. Monasticum Anglic. tom. 2. pag. 306 :
Donationem.... terræ suæ... cum communi pastura, averiis cum Sequela unius anni, et 30. ovibus cum Sequela sua unius anni, 10. equabus cum Sequela sua unius anni, 12. capris cum Sequela sua unius anni, etc.
Forte eadem notione qua
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sequela, in Charta ann. 1234. apud Kennett. Antiquit. Ambrosd. pag. 216 :
Confirmavi... totam terram quam habui in Wrechwich cum omnibus pertinentiis, cum villanis et eorum Sequelis et catallis.
Charta ann. 1277. ibidem pag. 288 :
Confirmavi Waltero priori de Berncestria..... totam terram illam, pratum et villanos cum villanagiis, omnibus catallis et tota Sequela ipsorum.
Alia ann. 1288. ibid. pag. 310 :
Concessimus... maneria nostra... una cum villanis, coterellis, eorum catallis, servitiis, sectis, et Sequelis, et omnibus suis, etc.
Charta ex Tabul. Mortuimaris tom. 4. Hist. Harcur. pag. 1378 :
Et unam baiatam terræ, quam Radulphus de la Brene quondam tenuit, et eundem Radulphum cum Sequela sua tenendam et habendam in perpetuum.
Charta apud Madox Formul. Anglic. pag. 419 :
Concessi... Agnetem filiam Jordani,..... et Symonem Calf filium suum.... cum omnibus catallis eorum et cum tota Sequela eorum, et cum omnibus sectis et eorum exitibus... ita quod aliquid... nec in catallis, Sequelis, sectis, et exitibus eorum de cætero vendicare nec exigere poterimus.
Ubi Sequela dicitur, ni fallor, de rebus ad aliquem pertinentibus, ac præsertim de animalibus : quo significatu Suite occurrit in Consuet. Turon. art. 100.
Sequela, Jus, quod domino competit persequendi suos homines, cum eo inconsulto ad alium dominum transierunt : quod Secta fugitivi alibi dicitur. Vide Fugaces. Practicis nostris Droit de suite. Charta Libertatum oppidi S. Karterii in Biturigibus ann. 1251 :
Si vero aliqui alienigenæ advenerint, mansuri infra metas libertatis prædictæ, dum tamen[] non sint homines aliquorum Sequelam habentium in villa, ibi dominum facere poterunt, quemcumque voluerint, etc.
Consuetudines MSS. S. Juliani in Lingonibus :
Cil qui demorent en la vile de S. Julien, et qui iqui seront, ne seront estant, et qui iqui venront, demorent iqui franchement sans nule servitute, et sans nule taille, et s'en pourront aller d'iqui, quant il vouront, sans nul reclaim et sans nule Suite.
Adde Consuet. Arvern. cap. 27. art. 2. 9. vet. Bituric. tit. 1. art. 1. Melodun. tit. 1. 11. Marchiæ art. 147. Litt. ann. 1368. tom. 5. Ordinat. Reg. Fr. pag. 155. etc. Vide Secta 10.
Secutio, Eadem notione, in Charta Ludovici Comitis Sacricæsaris ann. 1219 :
Quod si homo Ecclesiæ S. Satyri... uxorem duxit feminam Domini de Sancero, cujuscunque legis vel conditionis, ancillam sive liberam, Dominus de Sancero ulterius in ea et in liberos ejus nullam habebit Secutionem.