« Semnium » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 409b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SEMNIUM
SEMNIUM, ex Gr. Σεμνεῖον, Monasterium, in quo
venerandi degunt Monachi. Glossæ antiquæ MSS. et Gloss. Lat. MS. Reg. cod. 1013 :
Semnium, Monasterium, sive honestorum conventiculum.Perperam Scimnium, apud Papiam. Lexicon aliud Gr. MS. Reg. cod. 2062 :
Σεμνεῖον, Μοναστήριον.Joan. Hieros. de Instit. Monach. cap. 36 :
Diruentes eorum Semnium antiquum, ædificaverunt huic primæ virgini Deo dicatæ capellam, etc.Occurrit præterea in Vita B. Agnetis de Bohemia n. 6. Suidas :
Φροντιστήριον, δριατριϐή, ἢ μοναστήρίον, ὅπερ οἱ Ἀττιϰοὶ σεμνεῖον ϰαλοῦσι.Nicephorus CP. in Breviar. pag. 16. 1. edit. :
Μετὰ δὲ ταῦτα Κρίσπον εἰς τὸ λεγόμενον τῆς Χώρας περιεῖρχεσθαι σεμνεῖον.Philo lib. περὶ βίου θεωρητιϰοῦ : Ἑϰάστῳ ἐστὶν οἴϰημα ἱερὸν, ὃ ϰαλεῖται σεμνεῖον ϰαὶ μοναστήριον, ἐν ὧ μονούμενοι τὰ τοῦ σεμνοῦ βίου μυστήρια τελοῦνται. Nicetas in Isaacio lib. 1. n. 10 :
Εἴτε τέμενος τοῦτο ἅγιον ἦν, εἶτε σεμνεῖον ἱερόν.Vide Constantinum Manassem pag. 167. 180. edit. Meursii, et Gloss. med. Græc.
Simnio. Vita S. Boniti Episcopi Arvern. cap. 10 :
Quo cum pergens Solemniacense tenus pervenisset Simnionem, hoc est Monasterium.Bollandus legit Symnionem.