« »
 
[]« Pretium » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 493c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PRETIUM
PRETIUM et Præmium nonnihil inter se differre colligitur ex Charta apud Lobinell. tom. 2. Hist. Britan. col. 228 :
Tradidit Willelmus Grannart partem suam molendini quod est ibi in vadimonium pro xxiv. sol. illius monetæ, tali pacto ut medietas partis se redimeret et alteram monachi in præmio haberent. Quod audiens abbas Natalis prohibuit [] fieri, et jussit ut tota pars molendini in Pretium et in Præmium reciperetur, quousque molendinum adquitaretur.
Ubi pretium videtur esse debitum, quod in jure reliquum dicitur, Gall. Arrerage : præmium vero debiti caput, et summa, Gall. Principal.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pretium, Existimatio, auctoritas, in Litteris Bonifacii IX. PP. ann. 1391. tom. 6. Spicil. Acher. pag. 49 :
Ostendat itaque Pretium Apostolicæ monitionis, oratio diuturnæ angustiæ, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
De Pretio, Alicujus pretii. Equus de pretio, Cheval de prix, in Charta ann. 1226. apud Rymer. tom. 1. pag. 290.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pretium, Compositio, seu mulcta pecuniaria homini imposita, qui alium occiderat, secundum ejus æstimationem, seu secundum ejus natales. Nam alia erat Presbyteri, aut viri nobilis, alia servi aut hominis inferioris conditionis æstimatio, aliudque pretium. Papianus lib. Responsor. tit. 3 :
De ingenuo vero homicida intra Ecclesiam posito, de interempti Precio, Principis est expectanda sententia : quia de precio occisorum nihil evidenter Lex Romana constituit.
Leges Luitprandi Regis Longobard. tit. 60. § 1. 83. (6, 30.) :
Componat sacro Palatio medietatem Pretii sui, sicut appreciatus fuerit.
Concilium Cabilonense II. cap. 24 :
De Episcopis vero, Presbyteris et Diaconibus et Monachis interfectis, quærendum a domino Imperatore est, cui illius homicidii Pretium exsolvendum sit.
Egbertus in Dialogo de Ecclesiastica Institutione cap. 12 :
Si quis ex laicis Clericum, vel Monachum occiderit, utrum Pretium sanguinis secundum Legem natalium parentum propinquis reddendum sit.
Pretium Nativitatis, dicitur in Legibus Anglicanis. Leges Canuti Regis Angl. :
Reddat Dominus ejus Regi weram, id est Pretium nativitatis hominis illius.
Leges Henrici I. Regis Angl. cap. 11 :
Episcopo et Regi Pretium nativitatis suæ reddat, et ita se inlegiet.
Cap. 68 :
Si quis liber aut servus occidatur, natalis sui Pretio legitime componatur.
Cap. 75 :
Habeat Pretium natalis ejus.
Adde cap. 70. 75. 76. 88. et alibi passim. Hinc Natus ad quatuor vel 14. libras, dicitur is, cujus pretium nativitatis est 4. vel. 14. librarum, cap. 74. 76. Adde Leges Hoeli Boni Regis Walliæ cap. 11. et infra in voce Wera.
Pretium Ancillæ. Canones Hibernienses lib. 40. cap. 4 :
Princeps (id est Episcopus) in sua morte etiam de rebus Ecclesiæ commendare potest, hoc est Pretium ancillæ, sive de mobili, sive de agro.
Lib. 46. can. 5 :
Omnis qui ausus fuerit ea quæ sunt Regis aut Episcopi furari, aut aliquid in eos committere, parvipendens displicere, septem ancillarum Pretium reddat, aut 7. annos pœniteat cum Episcopis.
Vide Ancilla 2.
Pretia Cœmeteriorum, Sepulturarum obventiones. Concilium Narbonense ann. 1054. can. 14 :
Monemus iterum, ut nullus laicorum in opus suum retineat primitias, neque oblationes, neque cimeteriorum Pretia, neque ova, aut ea, quæ ad eos dantur per aspersionem salis et aquæ in cœna Domini, etc.
Pretium Sepulchri, apud Hibernos, quod ex bonis mobilibus defuncti Ecclesiæ, in qua humabatur, cedebat : vacca nempe, equus, vestimentum, et ornamentum lecti. Canones Hibernienses lib. 19. cap. 6 :
Omne corpus sepultum habet in jure suo vaccam, et equum, et vestimentum, et ornamentum lecti sui : nec quidquam horum redditur in alia [] debita, quia corpori ejus tantum vernacula debentur.
Cap. 7. cujus lemma est de mortuo retinendo :
Quicumque discesserit de sua Ecclesia, et in alia Ecclesia sepultus fuerit, cujus propinquus veniens corpus mortui mutare volens, dabit Pretium sepulchri prioris, hoc est vaccam et vestimentum ejus commune, et rogabit Principem loci (l. Episcopum) ut basilicam ejus foderit. Si vero eadem familia miserationem animæ ejus in die 7. fecerit, reddet amicus Pretium ejus, et sedatium commune.
Adde lib. 31. cap. 20. 22. lib. 40. cap. 10. Vide Heriotum, et Sedatio.
Pretium Nuptiale, seu uxoris, Dos. Lex Burgundionum tit. 61 :
Quæcumque mulier natione barbara ad viri coitum spontanea voluntate forte convenerit, nuptiale Pretium in simplum tantum ejus parentibus dissolvatur : et is cui adulterii dicitur societate permixta, etc.
Tit. 34. § 2 :
Si quis uxorem sine causa dimiserit, inferat ei alterum tantum quantum pro Pretio ipsius dederat, et mulctæ nomine sol. 12.
Tit. 36 :
Si quis cum parente sua .... in adulterio fuerit deprehensus, Pretium suum ei, qui est proximus mulieri, quam adulteravit, prout persona fuerit, cogatur exsolvere.
P. Carpentier, 1766.
Pretium in Mane, Donum matutinale, quod maritus uxori offerebat post primam noctem nuptiarum. Vide supra Morganegiba.
Pretium Regium, est jus quod Regi vel Domino competit, res mercales comparandi certo et definito pretio. Iter Camerarii Scotici cap. 17 :
De Provisoribus Regis, etc. Primo calumniari debent, quod... sub colore Pretii Regii, cumulant sibi commodum singulare.
Aresta Omnium SS. ann. 1292. in Regesto Parlamenti Paris. B. fol. 97 :
Dom. Rex et Domina Regina, et eorum liberi habent Pretium suum Parisiis ad cibaria. Episcopus Parisiensis habet Pretium suum ad panerum piscis, vel ad summam. Domus Dei similiter, Camerarius, Constabularius, Buticularius, Cancellarius, et Dapifer, si ibi essent, habent Pretium. Nulli alii habent, ut hoc me docuit Joannes de Acon Franc. Buticul.
Statutum Philippi Pulcri Regis Franc. ann. 1308. tom. 1. Ordinat. pag. 459 :
Commandons quant as vivres, que nous, la Royne nostre compaigne, quant nous l'aurons, nos effans estans avec nous,.... le Chamberier de France, le Connestable de France, le Bouteiller de France, auront la prise aus vivres, et à nostre Pris, etc.
L. Henschel, 1840–1850.
Pretium Manuale, Laudemium, pretium pro manu symbolica domini h. e. consensu in successionem impetrando. Sentent. curiæ Bamberg. sec. xiv. MSS. :
Quod ipsi tenentur sibi solvere tres solidos longorum Halensium pro Precio Manuali, quod vulgariter Hantlon dicitur.
Vide Haltaus. Glossar. German. voce Handlohn col. 810.
L. Henschel, 1840–1850.
Pretium Deservitum. Vide Meinasme.