« Senex » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 420a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SENEX
SENEX. Senes, vel
Senes Episcopi, in Africa dicti Episcopi promotionis ætate cæteris antiquiores, qui eo nomine Primates erant : quorum Sedes Prima vocabatur. Leo IX. Epist. 4 :
Sed de Africæ Primatibus aliter intelligendum est, quia in singulis ejus provinciis antiquitus Primates instituebantur, non secundum potentiam alicujus civitatis, sed secundum tempus suæ ordinationis, quibus tamen omnibus præterea unus, scilicet Carthaginensis Archiepiscopus, qui etiam non incongrue dici potest Metropolitanus, propter Carthaginem Metropolim totius Africæ.Adde Epist. 3. In Concilio Carthag. Theodosio A. et Rumorido Coss. celebrato can. 57. Xantippus nominatur
Sanctus Senex: et can. 94.
Sanctus Senex Donatianus, quorum prior Primas fuit et Episcopus primæ sedis Numidiæ, alter Provinciæ Byzacenæ. Ita passim hæc vox accipitur apud S. Augustinum Epistol. 55. 152. 217. 236. et 261. in Epist. Concilii Cirtensis apud eumd. August. post Brevicul. Collat. apud Facundum Hermianens. lib. contra Mocianum pag. 576. etc. Quod vero interdum controversiæ nascerentur inter Episcopos de promotionis tempore, ut apud Augustinum Ep. 217. cautum est peculiari Canone in Concilio Africano can. 56. ut qui deinceps ordinarentur in Africa Episcopi, literas ab ordinatoribus suis acciperent, quæ Consulem et diem continerent. In Collat. Carthag. I. cap. 16. in Epist. Synodi Cirtensis Concilii, et in Epist. Concilii Milevitani,
Silvanus Senex Ecclesiæ Summensisdicitur, qui cap. 57. ejusdem Collationis,
primæ sedis provinciæ NumidiæEpiscopi titulo donatur. In Concilio Carthag. Cæsario et Attico Coss. fit mentio
Victoris Senis Puppatanensis. In Concilio Carthag. III. Musonius in Epist. ad Episcopos, Senex ; in Actis ejusdem Concilii,
primæ sedis Episcopus Provinciæ Byzacenæappellatur. Ita S. Augustinus in Collat. tertia cap. 7. dicitur ordinatus a Megalio, qui tunc fuerat
Primas in Numidia Ecclesiæ Catholicæ. Quod scribitur etiam a Possidio ; et cap. 13. Secundus Tigisianus dicitur habuisse tunc (tempore persecutionis) Primatum Episcoporum Numidiæ. Γέροντες dicebantur Scriptoribus Græcis. Γέρων Ξάνθιππος, in Cod. Canon. Eccl. Afric. cap. 90. 100. Γέρων Ἰννοϰέντιος, cap. 97 :
Γέρων Δονατιανὸς πρωτεύων, cap. 127. Vide Gregorium M. lib. 1. Epist. 72. 75. lib. 2. Indict. 11. Epist. 47. 48. et Glossar. mediæ Græcitatis in Γέρων col. 246.
Senex, Abbas. Petrus Abælardus Epist. 8 :
Qui Sanctorum vitas scripserunt, quos nunc Abbates dicimus, Senes vocabant.Hinc liber γεροντιϰὸν dictus.
Senex, vel Vetulus de Montanis, dictus nostris Assassinorum Princeps,
le Vieil de la Montagne Joinvillæ et aliis, non ob ætatem ingravescentem ; sed
quod lingua Arabica Seich, vel Scheic indigitaretur, voce
quæ
Seniorem et Dominum
significat, de qua quædam attigimus ad Joinvillam pag. 70. De Montanis vero
cognominabatur, quod revera in montibus habitaret, uti apud eumdem Joinvillam docuimus
pag. 87. ex Scriptoribus, licet contra censeat vir doctus apud clarissimum Menagium in
Originibus Italicis pag. 1089. Arnoldus Lubecensis lib. 4. cap. 37 :
Princeps de Montanis, qui quadam excellentia Principatus dicitur Senex.Will. Tyrius lib. 20. cap. 31. de Assassinis :
Hi non hæreditaria successione, sed meritorum prærogativa Magistrum sibi solent præficere, et eligere Præceptorem, quem spretis aliis dignitatum nominibus Senem vocant.Willel. Neubrigensis lib. 4. cap. 24 :
Fertur esse in Oriente gens sub ditione cujusdam potentis Saraceni, quem Senem nominant, quoddam hominum genus adeo seductibile, atque in propriam proclive perniciem, ut ab eodem, quem scilicet loco Prophetæ colunt, artificiosissimis fallacium pollicitationum præstigiis sollicitatum, atque illectum, immortalia se post mortem commoda percepturos existiment, si illi imperanti usque ad mortem obtemperent.Adde lib. 5. cap. 16. et alios Scriptores, quos laudamus ad Joinvillam.
Vetulus de Montanis. Vincentius Belvac. lib. 31. cap. 93 :
Assassini, et eorum præceptor Vetulus de Montanis.Eadem habet Jacobus de Vitriaco lib. 3. pag. 1142. Rigordus ann. 1190 :
Misit nuntios ad Vetulum Arsacidarum Regem.Hinc Assassinos, Veteres Montanos vulgo appellatos, scribit idem Joannes de Vitriaco pag. 1126.
Antiquus de la Montagne, vocatur apud Willebrandum ab Oldenborg in Itinerario Terræ Sanctæ pag.
129.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Haud scio an
idem sit qui Vetus de Mussa dicitur in Litteris Henrici III. Reg. Angl. ann. 1238.
apud Rymer. tom. 1. pag. 382 : Rex Tath. nuncio Veteris de Mussa, salutem. Significamus vobis quod bene placet nobis, quod ad nos in Angliam veniatis, una cum gente vestra propria, quam vobiscum ducetis, ad exponendum nobis nuncium vestrum, quod vobis injunctum est ex parte prædicti Veteris de Mussa domini vestri.