« »
 
[]« Separale » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 426b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SEPARALE
SEPARALE, Est quod Separat, seu dividit tenementum a tenemento, seu rem ab alia re, terminus, limes. Ita usurpat Fleta lib. 1. cap. 12. § 21. Interdum
Separale sumitur pro ipso tenemento, aut re, quæ ab alia separatur, seu suis terminis definitur, ut in eodem libro Fletæ lib. 2. cap. 49. § 1 :
Quod averia capta fuerunt in suo Separali.
Adde lib. 4. cap. 1. § 21. cap. 20. § 5. cap. 27. § 17.
Piscaria Separalis
, apud Ingulfum pag. 852. 874. 881. Sedes Separalis Abbatiæ pag. 860.
Several tenancie
, apud Littletonem sect. 89.
Separatæ decimæ
, apud Prynneum in Libertat. Angl. tom. 2. pag. 955. Vide Statutum 2. Westmonaster. cap. 27. Charta Eadredi Regis Angliæ tom. 1. Monastici Anglic. pag. 168 :
Inprinis (dono) insulam Croylandiæ pro gleba Ecclesiæ, et pro situ Separali ejusdem Monasterii cum his limitibus distinctam, videlicet, etc.
Charta ann. 1206. tom. 1. ejusdem Monast. pag. 327 :
Fundata fuit Ecclesia in situ seu fundo..... continente 40. acras terræ fruscæ, pasturæ, et pratis Separalibus jacentibus in Burnham, etc. In separali,
in Fleta lib. 2. cap. 54. § 15. i. disjunctim, divisim : nos dicimus Separément.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Separales Chartæ Separatæ, distinctæ, a diversis hominibus scriptæ. Charta apud Madox Formul. Anglic. pag. 396 :
Sciatis nos..... relaxasse.... Johanni Legge.... totum jus nostrum... in omnibus illis mesuagiis, cotagiis, terris,.... quæ et quas nuper habuimus,.... ex.... cartæ confirmatione diversorum hominum, ut per eorum Separales cartas.... magis plenius et certius apparet.
Alia ibidem pag. 415 :
Quod quidem manerium.... nuper perquisivi de Johanne Legge generoso et de diversis aliis personis, ut per eorum Separales identuras et cartas ac alia scripta magis plenius et certius apparet.
Charta Henrici Reg. Angl. ann. 1457. in Chron. Johan. Whetamstedii pag. 425 :
Fuerant obligati per eorum Seperales obligaciones alicui dictorum, etc.
Leg. Separales.
Separaliter, Disjunctim, Separément, apud Ingulfum pag. 875. 881. Vide Sewera.