« »
 
[]« Seweræ » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 461c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SEWERAE
SEWERÆ, Fossæ, inquit Spelmannus, in locis palustribus ad eliciendas aquas : sic, opinor, dictæ, quod limitum loco essent, et mariscos a se invicem dividerent, a Sevrer voce Gallica, quæ Separare sonat : servaturque in pueris, quibus nutricis mamma subducitur. Vide Seweria. Charta Ethelbaldi Regis apud Ingulfum :
Cum aqua vocata Asendik, versus Aquilonem, ubi communis Sewera est inter Spaldelinge, et dictam insulam.
Charta Edw. III. Regis Angl. tom. 2. Monast. Angl. pag. 815 :
Ad supervidendum wallias, fossata, gutteras, Seweras, pontes, calceta, et gurgites in partibus de Kestewene, etc.
Vide Landea. Chart Edward. II. ann. 15. Norff. rot. 22. in Abbrev. Placit. pag. 339 :
Commissio regis facta Thomæ de Ingaldesthorp, etc. ad inquirendum de defectibus in reparatione murorum maritimorum, gutturarum, Sewerum, calcetorum et poncium per costeram maris in Mershlant per quorum defectum villatura de Wigenhale in periculo est submergendi.
Notitia ibidem addita :
Ex hoc placito facile colligi possunt leges et consuetudines approbatæ pro reparatione et mundacione fossatorum et Sewerarum in paludibus ac aliis mariscis mari contiguis, etc.
Seweralis. Monasticum Anglic. tom. 2. pag. 509 :
Et prædictas 40. acras terræ prædictas Sewerales.
Vide Separale.