« »
 
[]« Sequestrator sacri palatii » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 433a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SEQUESTRATOR
SEQUESTRATOR Sacri Palatii. Ottonem Rufum Imper. in colligendo Jure Wichbildico usum esse opera Burchardi a Mangefeld, Sequestratoris Palatii, scribit Glossa ad art. 10. et 139. in fine Wichbild. Quod officium pro Cancellarii munere accipiunt Crantzius lib. 1. Saxon. cap. 21. Brotuff. lib. 1. Chron. Merseburg. cap. 10. et Coler. in orat. de jure Saxon. Vide Gloss. med. Græcit. in Μεσίτης, et in Μεσάζων.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Certe apud Episcopos Anglicanos qui Sequestratores perinde habuerunt, alius fuit Sequestrator a Cancellario, ut colligitur ex Charta ann. 1317. apud Madox Formul. Anglic. pag. 11 :
Data et acta... in præsentia magistri Roberti de Weston Cancellarii nostri, dompni Ricardi de Dolaby Sequestratoris nostri, etc.
Testam. ann. 1322. ibid. pag. 432 :
Probatum fuit præsens testamentum coram[] nobis Johanne Langthorn. R. in Christo Patris et domini, D. Henrici Dei gratia Wyntoniensis Episcopi commissario et Sequestratore generali, approbatum, insinuatum, legitimeque pronunciatum pro eodem.