« Sequi » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 433b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SEQUI
SEQUI, Persequi aliquem in judicio. Leges Normann. apud Ludewig. tom. 7. pag. 292 :
Viri autem de maleficiis uxoribus suis illatis Sequi possunt in omnibus casibus supradictis, et eas defendere, si fuerint appellatæ.Charta ann. 1288. apub Kennett. Antiquit. Ambrosd. pag. 313 :
Et Gilbertus de Thornton qui Sequitur pro Rege dicit, quod, etc.Inquesta ex Tabulario B. Mariæ de Bono nuntio Rotomag. :
Dicit quod vidit quemdam hominem..... Sequentem quemdam hominem... in assisiis dictorum Religiosorum apud Beccum.Ibidem :
Et parentes mortui secuti sunt dictum clericum coram dicto justiciario.Vide Secta 4. et Secutor.
P. , 1766.
Sequi Chorum, Officiis divinis interesse. Constit. Carmelit. MSS. part. 1. rubr. 8 :
Fratres quoque hospites, in quocumque conventu fuerint, post primam diem Sequantur chorum de die, et teneantur dicere missas.Vide Sequentia 4.
P. , 1766.
◊ Latinum Sequi varie
nostri reddiderunt. Sigre, in Lit. Rob. ducis Burg. ann. 1282. tom. 4. Ordinat.
reg. Franc. pag. 381. art. 7. Segre, in Lit. Phil. VI. ann. 1346. tom. 2.
earumd. Ordinat. pag. 349. art. 19. Seuigre, in Libert. villæ de
Grancey ann. 1348. tom. 9. earumd. Ordinat. pag. 161. art. 7. Sievyr,
in Ch. ann. 1364. ex Chartul. M. nig. Corb. fol. 113. Suir, in Annal. regni
S. Ludov. edit. reg. pag. 265. Sivre, in Vita ejusd. reg. ibid. pag.
315.