« Serare » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 434c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SERARE
SERARE, Serrare, Occludere,
Serisclaudere ; hinc nostris Serrer, pro aliquid sub sera recondere, ἀσφαλίζειν. Brito in Vocab. :
Vectis a verbo dicitur, i. ferrum, qua in firmatura ostii vehitur huc et illuc, causa Serandi vel reserandi.Papias :
Serare, claudere, opponere.Rodericus Toletan. in Hist. Arabum cap. 45 :
Cumque Casim Hispalim advenisset, civitatis ei januas Seraverunt.Concilium Avenionense ann. 1279. cap. 1 :
Domos Ecclesiarum aut Clericorum occasione quacunque Serrare, seu claudere, ferrare, vel placare, etc.Thwroczius in Petro Rege Hungar. cap. 39 :
Occupantes campanilia et turres civitatis, et Seratis januis, illum excluserunt.Vide Serra 1. Hinc
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Serrare, Arctare, constringere, Gallis Serrer. Chron. Saxon. apud Mabill. tom. 4.
Annal. pag. 431 : Fratricidas autem et parricidas,.... sive per manum et ventrem Serratos de regno ejiciant.Ubi alii Scriptores qui de homicidarum pœna agunt, habent :
Venter atque brachia strictim innectantur ex ipsis ferreis vinculis.Vide in Peregrinatio 3. et Pœnitentiale ferrum in Pœnitentes. Miracula S. Gibriani tom. 7. Maii pag. 646 :
Intuita autem vultum ejus sanguine coopertum, oculos reflexos, visum nigrum, dentes Serratos, etc.
P. , 1766.
◊ Glossæ Bibl. MSS. ex Bibl.
reg. : Sera, firmatura hostii, et proprie lignum, quod exterius verso objicitur hostio : unde Serare, seram hostio apponere, ostium firmare, claudere.Hinc Sarrans appellantur Crumenæ vincula, quibus illa clauditur, in Lit. remiss. ann. 1473. ex Reg. 197. Chartoph. reg. ch. 415 :
Laquelle femme tenoit en sa main ladite bourse, et avoit les Sarrans d'icelle bourse liez à l'entour de son bras. Serrer,nautis nostratibus est Navem fune constringere, ne a recta linea deviare possit. Ordinat. ann. 1415. in Reg. 170. ch. 1 :
Icellui maistre baillera une corde pour iceulx bateaux Serrer, c'est assavoir tenir drois, affin qu'ilz puissent passer seurement par icelle arche. Enseré,rusticis Dumbensibus dicitur, qui ab itinere devius errat.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Serrare, Concludere, in angustum claudere, nostris etiam Serrer. Statuta Mutin.
rubr. 212. fol. 39. v° : Fossata quæ vadunt et sunt juxta stratam Ganaceti, Serrentur et serrata teneantur, ita quod aqua discurrat in lamam.De urbe obsessa itidem dicitur in Regimin. Paduæ ad ann. 1319. apud Murator. tom. 8. col. 431 :
Dom. Canis de la Scala... venit circa civitatem Paduæ cum exercitu magno, et in paucis diebus post Seravit et accepit nobis aquam a ponte Baxanelli versus Paduam, concludendo illam versus Montem silicet.Vide Serratus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Hinc Tenir
le peuple en Sarre dicuntur in vet. Consuet. Bituric. apud Thomasser. pag. 338. ii
qui annonam versus emporium publicum adductam in via intercipiunt emuntque, ut exinde
populum ad has angustias adducant eam quo voluerint pretio emendi. Vide
Foristallare.les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Serrare, pro ferro munire, unde Ferrare legendum putem. Reparat. factæ in
Senescall. Carcass. ann. 1435. ex cod. MS. V. Cl. Lancelot : Item pro Serrando dictas viii. fucilhas et plures alias pecias fustium, iii. lib. v. sol.Rursum :
Item pro quatuor cannis de polpre Serratis, emptis precio xviii. sol.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Serare, Gall. Serrer, Servare, in Conc. Avenion. ann. 1457. apud Marten. tom. 4.
Anecd. col. 385 : Item, quia Judæi carnes Seratas juxta eorum vaculum, et per macellarios christianos vendunt, seu vendi faciunt, super hoc autem abusu execrabili providentes, statuimus sub excommunicationis pœna tam contra ipsos macellarios carnis eas Seratas vendentes, quam contra christianos qui eas scienter emunt.De carnibus quæ supersunt hæc intelligenda esse suadent Statuta Nemaus. Eccl. ibid. col. 1064. ubi inhibetur
sub pœna excommunicationis, ne quis Christianorum carnes refutatas a Judæis in macello Christianorum præsumat vendere.
Inseratus, Sub sera reclusus. Rodericus Toletanus lib. 5. de Reb. Hispan. cap. 24. de
Sancio Rege Navarræ :
Duxit vxorem, nomine Beatriciam, filiam Imperatoris, ex qua genuit duos filios, Sancium, qui successit in regno, qui dicebatur agnomine Inseratus, eo quod in castro Tudelia residens, se ab omnibus, præterquam a paucis domesticis, occultabat.Vide infra Serrare 1.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
In Sera Esse, pro Sub sera recondi, Galli dicimus, Etre sous la clef. Commonit.
Episc. apud Marten. tom. 7. Ampl. Collect. col. 5 : Chrisma semper sit in Sera propter quosdam infideles.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Deserare, Aperire, recludere, apud Apul. lib. 1. Metamorph : At illæ probæ et fideles januæ, quæ sua sponte Deseratæ nocte fuerant, vix tandem et ægerrime tunc clavis suæ crebra immissione patefiunt.