« »
 
[]« 1 serra » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 439c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SERRA1
1. SERRA, pro Sera, qua januæ occluduntur. Glossæ Lat. Gr. : Serra, πρίων ϰαὶ μόχλος θύρας. Ita legitur in leg. 9. Nam et si ramos, § 1. D. Quod vi aut clam. (43, 24.) Charta ann. 1275. apud Sammarthanos in Episcopis Autisiodor. :
Amoverat seu amoveri fecerat contra prohibitionem dicti Episcopi, vel ejus mandati, barellum, et Serram cujusdam alterius portæ, quæ vocatur Porta pendens, etc.
Hinc
Serrare, pro ἀσφαλίζειν. Acta S. Erconwaldi Episcopi apud Capgravium, n. 16 :
Sed introitus eis non patuit, pictor enim januam Serravit, etc.
Chronic. Parmense ad ann. 1253. apud Murator. tom. 9. col. 777 :
Et sæpe vivi abscondebant panem et alia victualia in corporibus mortuorum, ne guardæ eorum sævissimi invenirent illa, quando carcere Serrabant.
Vide supra Serare.