![[]](img/image.png)
2. SERIA, pro Series. Gloss. Lat. Gr. :
Seriam, ἀϰόλουθον. Seria, ὅρμαθος, ubi perperam steria. Series, τάξις,...... ὁρμαθός. Rhythmi in obitum Henrici VII. Imp. :
Atque inde conjicit Salmasius ad Solin. in Agrimensoribus scribendum Seria, ubi serra legitur. Apud Vitalem :Exponit FlorentinisTotius facti Seriam,Processus, et materiamIntoxicationis.
A sextaneo si vis sequi limitem, rectam Serram sequeris ped. 150.ubi emendat Seriam. Huic emendationi favet vetus Notitia sub Rogerio Rege Siciliæ ann. 1144. apud Rocchum Pirrum in Archiepisc. Massan. :
Et descendit per pedem montis, ubi sunt multi lapides, exinde Sericam forestæ, usque ad culturam Ecclesiæ, etc.Infra :
Et a prædicto vallone recipit Roccam magnam usque ad Seriam blagi, in quo via regalis descendit ad fontem de Maltru, et recipit Seriam sassi, etc.Vide Serra 2.