« »
 
[]« 2 serra » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 439c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SERRA2
2. SERRA, interdum pro Clusura sumitur, in lib. Judith cap. 4. ubi Græca
ἀπέναντι τοῦ πρίονος τοῦ μεγάλου τῆς Ἰουδαίας
. Vetalis Agrimensor :
A sextano vero si vis sequi limitem, rectam Serram sequeris ped. 150.
Innocentius de Casis literarum :
Sinistra parte montem super alveum habet tribus alveis descendens de sinistra parte lapides grandes, quæ in alveo ex duas Serras habent cavas de una cava sacra paganorum.
Ubi monet Rigaltius in aliquot codd. legi Serra Paganorum. Serras autem clusuras dictas vult Salmasius ad Solinum, non a sera, seu ἀπὸ τοῦ πρίονος, sed a serra, vel sera, id est, μόχλῳ, qua januæ clauduntur, quod ejusmodi angustiæ aditum in loca vicina occluderent ; unde Clausuræ et Clusuræ dictæ. Vide Seria 2.
Alii Serras Clusuras dictas volunt, quod montes, serra quasi dissecti, hasce angustias conficiant. Vetus Agrimensor de limitibus :
Terminus si aliquem scissuram hoc est taliaturam habuerit, montem scissum, id est, talliatum ostendit.
Alii denique, serras esse putant series, vel serias, ὁρμαθοὺς, montium vel vallium, quomodo serras cavas dixit Innocentius. Exinde
Serra, pro Monte, vel colle usurpari cœpit : qua notione Hispani etiamnum Sierras dicunt, fortasse, ait idem Salmasius, quod male reddiderint ex Græco πρίων, quod montem significat, et seram, seu serram. Vita S. Romani Abbatis Jurensis cap. 1 :
Nam dextra, certe sinistra Serræ ipsius tractum a limite scilicet Rheni sive statibus Aquilonis usque paginem Mausatis extimum nullus omnino ob longitudinem vel difficultatem inaccessibilis naturæ poterit penetrare.
Charta Ludovici II. Imp. ann. 861. in Tabul. Casauriensi fol. 32 :
Id est, per Serram, quæ descendit de monte Mailasca, etc.
Idem Tabularium :
De uno latere in fine ipso monte de furca, et quomodo per ipsam Serram venit in ipso monte de Serafana ad ipsam furcam de Tecblu.
Notitia ann. 832. in Append. ad Marcam Hisp. col. 769 :
Et vadit per ipsa Serra ad ipsa parata, et inde per Serra longa.
Præcept. Caroli Simplicis ann. 904. apud Baluz. in Append. ad Capitul. col. 1525 :
Et inde vadit ad monte meridiano et usque ad Serram Elceriolas, etc.
Chron. [] Farf. apud Murator. tom. 2. part. 2. col. 556 :
Deinde Serra montis de Meso, etc.
Charta ann. circ. 1000. apud Marten. tom. 1. Ampl. Collect. col. 356 :
Et vadit per ipsam Serram quæ est supra ipsam ecclesiam.
Statuta Montis Regalis fol. 231 :
Serra de Seramo et omnia castegneta usque ad Serram Anserem, sint bannita capris.
Vide Samnium Ciarlanti pag. 241. et infra Serrarium et Serrum.
Serricella, Collis, minor serra. Charta Italica apud Ughellum in Episcopis Anglonensibus n. 1 :
Deinde pergitur per serram, et tendit in rectum serra, serra usque ad Serricellam de Burro...... et vadit per serram usque ad pedem Serricellæ.
Serrata, in Charta ann. 1141. apud Guichenonum in Hist. Bressensi pag. 222 :
Quæ etiam terra Gondalmodis.... eosdem terminos territorii attingeret, et ex altera parte usque ad Sarratam de Arandato perveniret.
Sed legendum Serrata, montium seu collium series.
Serna, promiscue pro Serra, occurrit in Chartis Hispanicis apud Anton de Yepez in Chronico Ordinis S. Benedicti, Colmenaresium in Hist. Segoviensi cap. 15. § 12. cap. 16. § 1. et alios.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Serra, Septum, Gall. Enclos. Statuta Cadubrii fol. 51 v° :
Quilibet homo forensis cujuscumque conditionis vel status existat, qui habere, vel de cætero emptionis, vel aliquo alio modo, seu jure acquisiverit domos, terras, prata, mansa, Serras vel possessiones aliquas in terra et districtu Cadubrii, teneantur et debeant pro ipsis domibus, terris, pratis, mansis, Serris et possessionibus collectas communis Cadubrii solvere.
Onera Abbatis S. Claudii inter ejusd. Monast. Statuta pag. 63 :
Item, per Joannem Pagay super uno Serræ cujusdam baptentorio, et supra declarando, dimidius grossus.
Vide Serratura 2.