« »
 
[]« Serimalia » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 437b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SERIMALIA
SERIMALIA, Sermialia, Machinæ bellicæ species. Otto Morena in Histor. Rerum Laudensium pag. 51 :
Laudenses, quos captos habebant, de carcere super Sermialias et machinas ipsius castri deduxerunt.
Pag. 54 :
Multosque petrerios ibi composuit, per quos ballistariis suis foras trahentibus, fere nulus ex Cremonensibus ibi ad Serimalios, seu machinas ipsius castri appropiare poterat.
Pag. 55 :
Super Serimalias et machinas, etc.
Infra :
Qui fere omnes manganos et petrerias, Serimalias, seu machinas, cæteraque defensionis Cremæ instrumenta suo mirabili ingenio composuerat.
Scrimalia ex eodem Morena editum a Muratorio tom. 6. col. 1039. 1043. etc. Mendum esse pro Serpentina lubens crediderim, cum nullibi, quod sciam, præter apud Morenam occurrat hæc vox.
P. Carpentier, 1766.
◊ Legendum prorsus Scrimalia, ut apud Murator. loco laudato, ab Italico Scrimaglia, propugnatio, defensio ; quod a Germanico Schirm et Schirmen hauserunt Itali, ut observat idem Muratorius tom. 2. Antiq. Ital. med. ævi col. 482. ubi addit vir doctus : Scrimaliæ, Plutei seu aliquid simile e ligno, super urbium et castellorum mœnia positi, sub quibus præsidiarii milites latentes cavebant sibi a sagittis, telis, aliisque hostium missilibus, et inde per fenestellas et cataractas lapidibus, jaculis, aliisque armis pugnabant in hostes.