« »
 
[]« Serimalia » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 437b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SERIMALIA
SERIMALIA, Sermialia, Machinæ bellicæ species. Otto Morena in Histor. Rerum Laudensium pag. 51 :
Laudenses, quos captos habebant, de carcere super Sermialias et machinas ipsius castri deduxerunt.
Pag. 54 :
Multosque petrerios ibi composuit, per quos ballistariis suis foras trahentibus, fere nulus ex Cremonensibus ibi ad Serimalios, seu machinas ipsius castri appropiare poterat.
Pag. 55 :
Super Serimalias et machinas, etc.
Infra :
Qui fere omnes manganos et petrerias, Serimalias, seu machinas, cæteraque defensionis Cremæ instrumenta suo mirabili ingenio composuerat.
Scrimalia ex eodem Morena editum a Muratorio tom. 6. col. 1039. 1043. etc. Mendum esse pro Serpentina lubens crediderim, cum nullibi, quod sciam, præter apud Morenam occurrat hæc vox.
P. Carpentier, 1766.
Legendum prorsus Scrimalia, ut apud Murator. loco laudato, ab Italico Scrimaglia, propugnatio, defensio ; quod a Germanico Schirm et Schirmen hauserunt Itali, ut observat idem Muratorius tom. 2. Antiq. Ital. med. ævi col. 482. ubi addit vir doctus : Scrimaliæ, Plutei seu aliquid simile e ligno, super urbium et castellorum mœnia positi, sub quibus præsidiarii milites latentes cavebant sibi a sagittis, telis, aliisque hostium missilibus, et inde per fenestellas et cataractas lapidibus, jaculis, aliisque armis pugnabant in hostes.