![[]](img/image.png)
SESSINA, Possessio, jus. Item, Præstatio quæ domino pro possessione adepta exsolvitur.
Comput. ann. 1261. apud D. Brussel tom. 1. de Usu feud. pag. 475 :
De venda et Sessinis ibidem, vi. lib. vi. sol. viii. den.Chartul. S. Vincentii Cenoman. fol. 123 :
Quibus auditis judicio mediante decreverunt et judicaverunt quod abbas et conventus possessionem et Sessinam haberent integram de omnibus eleemosinis supradictis.Vide in Saisire.