« »
 
[]« 1 seta » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 459c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SETA1
1. SETA. Ugutio, Sericum, quod vulgo dicitur Seta. Italis Seta, nostris Soie. Charta Dalmatica ann. 1118. apud Joann. Lucium lib. 2. de Regno Dalmat. cap. 8 :
Tributum dare omni anno libras de Seta serica decem, etc.
Alia ann. 1197. apud Ughellum tom. 7. pag. 1275 :
Unamzonam de Seta rubea, etc. Seta cruda,
apud Richardum de S. Germano ann. 1221. Chartul. S. Vincentii Cenoman. fol. 151 :
Accepit unam libram piperis cum Seta serici rubea.
Comput. ab ann. 1333. ad ann. 1336. tom. 2. Histor. Dalphin. pag. 277 :
Pro tribus unciis de Seta torta,... taren. 3.
MS. : []
Les cordes furent vers et jaunes,
Plus en y ot de cinquantes aunes,
Toutes de soye d'Ammarie.
Non desunt, qui opinantur vocem hanc Græcam esse : quippe Hesychio et Suidæ, σῆς, σῆτος, est σϰώληξ, seu vermis, qui net sericum. Malim a setis porcorum : unde
Seta, pro quovis pilo usurpatur. Edictum Rotharis Regis Longobardorum tit. 105. § 23. 343. :
Si quis caballo alieno caudam capellaverit, id est, Setas traxerit, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Per Ceram et Setam Commendare, hoc est, Per Chartam cui sigillum cereum appensum est cum filis sericis, in Chartular. Aptensi fol. 119 :
Commendavit per suum wadium, et per ceram et Setam secundum suam legem Salicam.
Vide Cera 2.