![[]](img/image.png)
SEWERP, Jactus marinus, seu quidquid ad littus ejicit
maris æstus quod ad dominos feodales pertinebat, idem quod Lagan et
Wreckum. Vide in his vocibus. Charta Manassis Comitis
Gisnensis ann. 1124. in Tabulario S. Bertini :
Communiter autem prædicti homines, si naves inter Peterse et Hildernesse mihi adductæ fuerint, et si fortuna mihi, sive in Sewerp, seu in aliquo fortuitu adveniente, servitio eorum indiguero, quæ de illo adventu afferenda sunt, ad Castellum meum... afferent.Vide Swerp.