« »
 
[]« 10 signum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 486a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SIGNUM10
10. SIGNUM, Clamor militaris, inclamari solitus ab eo, qui signum seu vexillum militare in acie præferebat. Interdum nude, ut apud Gilonem Parisiensem lib. 4. Viæ Hierosol. interdum cum alicujus alterius vocis adjunctione, ut
Signum militare, Signum clamoris, Signum bellicum, Signum exclamationis, Signum castrorum
, locis auctorum indicatis in Dissertat. 11. ad Joinvillam. Tertull. adv. Judæos cap. 9 :
Scilicet vagitu ad arma esset convocaturus infans et Signum belli, non tuba, sed crepitacillo daturus.
Chronicon Senoniense lib. 3. cap. 16 :
Alemanni vero sua Signa fortiter inclamantes ; viriliter, sicut moris est eorum, Francis resistentes, etc.
Ordericus Vitalis lib. 12. pag. 855 :
Et insectantibus callide mixti Signum triumphantium vociferati sunt.
Willebrandus ab Oldenborg in Itiner. Terræ sanctæ :
Venimus Naversam, quod est castrum optimum,.... a quo Rex ipse Signum suum Naversa solet proclamare.
MS :
Vienne escrie l'Anseigne S. Moris.
Alibi :
François escrient Monjoie S. Denis,
Et Viennois l'Anseigne S. Moris.
Et Hernauz crie Biaulande et Ay.
Genevres escrie Olivier li gentis.
MS. :
A grant voix crient, Diex aïe,
L'Enseigne au Duc de Normendie.
Alibi :
Normant escrient, Diex aïe,
L'Enseigne au Duc de Normendie.
Vide Vexillum, et quæ annotamus in Dissert. 11. ad Joinvillam pag. 304.