« »
 
[]« Vexillum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 299b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VEXILLUM
VEXILLUM, Signum Crucis : Crux enim est vexillum Christi, et signum triumphi sui, inquit Durandus lib. 1. [] Ration. cap. 6. n. 26. Innocentius III. in Epist. ad Archiepiscopum Trinovitanum, in Gestis ejusdem PP. pag. 61.
Crucem, Vexillum scilicet Dominicæ passionis
appellat. Hinc in Hymno :
Vexilla Regis prodeunt, etc.
Paulinus lib. 2. de Vita S. Martini :
Protinus antetulit sanctum et venerabile signum,
Et crucis objectu propere venientibus obstat,
Gressus et instabiles Vexilli pondere sistit.
Infra :
  ....... Tum rursus eodem
Vexillo, atque ipso libertas reddita signo.
Lib. 4 :
Magna Crucis sanctæ melius, signumque salutis.
Lib. 5 :
Vexillum complexa Crucis, signumque salutis.
Prudentius in Hymn. :
  Dic triumphalem Crucem,
Pange Vexillum, notatis quod refulget frontibus.
Victor Vitensis lib. 1 :
Inter alios ventum est tunc ad Armogastem nostrum, cujus cum diu ac sæpius tibias torquendo tumentibus confringerent cordis, et frontem, in qua Christus Vexillum suæ fixerat Crucis, rugatam magisque aratam descendentes atque mugientes ostenderent nervi, etc.
Lib. 2 :
Simulque Vexillo Crucis consignantes oculos ejus.
Gregor. Turon. lib. 10. Hist. cap. 29 :
Manus singulis cum Vexillo Crucis imponens, sanitati reddebat.
Adde eumdem de Vitis Patrum cap. 11. S. Eulogius in Apologet. :
Continuo Vexillo Crucis frontem præmuniens.
Paulus Diaconus Emeritensis in S. Masona Episcopo Emerit. cap. 9 :
Statimque in nomine Domini, edito Vexillo Crucis sanctissimæ, Sacerdos ascendit equum ferocem, etc.
Adde S. Hieron. Epist. 25. in Isaiam cap. 49. in Hierem. cap. 32. in Galat. cap. 4. in Vita S. Antonii, et alibi non semel, Paulum Diac. Casin. lib. de Mirac. S. Benedicti Casini patratis n. 33. Vitam S. Arnulfi Episc. Metensis cap. 10. 20. Vitam S. Eremberti Episc. Tolosani cap. 5. Fortunatum in Vita S. Paterni Episc. cap. 5. Vitam S. Aniani Episc. Aurel. Vitam S. Leutfredi cap. 19. Ethelwlfum in Abbatib. Lindisfarnens. cap. 20. etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vexilla Christi, nuncupantur Instrumenta passionis ejusdem, in Charta Johannis Reg. Franc. ann. 1360. pro S. Capella Paris. ex Bibl. Reg. :
Nos autem præmissorum consideratione et attenta devotione quam nostri prædecessores ad ecclesiam seu capellam prædictam ac sacratissima Christi Vexilla quæ in ea sunt, efficaciter habuerunt.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vexillum, Lavarum, pro Labarum, ex vet. Gloss. apud Turneb. Advers. lib. 28. cap. 6.
Vexilli Bellici benedictio, habetur in Ordine Romano sub finem, quæ etiamnum usurpatur. Coactis enim cohortibus vel centuriis, ea ab Episcopo benedicuntur, quod etiam apud Byzantinos factitatum docet Leo Imp. in Tacticis cap. 19. § 22 :
Καὶ πρῶτον μὲν πρὸ τοῦ ἀποϰινῆσαι, ἁγιασθήτωσαν ἅπαντα τὰ φλάμουλα τῶν δρομόνων ἑϰάστου διὰ θείας τῶν ἱερέων ἱερουργίας, ϰαὶ εὐχῆς ἐϰτενοῦς πρὸς τὸν τῶν ὅλων θεὸν ὑπὲρ εὐοδώσεως τοῦ στρατοῦ ϰατὰ τῶν πολεμίων.
Quorum verborum sensum non cepit interpres. Ita rursum cap. 13. § 1. Adde Ceremoniale Romanum lib. 1. sect. 7.
Vexilli Lingulæ, apud Ordericum Vitalem lib. 9. pag. 754. Vide Flammula. []
Vexillum Regale, Regis Franciæ scilicet præcipuum, ex serico cæruleo, liliisque interstinctum, quod vulgo la Banniere de France appellamus. Will. Brito lib. 10. Philipp. de Prælio Bovinensi :
  ........ Nec Montinianum
Galonem taceam, qui mente immobilis ut mons,
Vexillum Regale die portavit in illo.
Alibi :
Ante tamen Regem signum Regale ferebat
Montiniacensis vir fortis corpore Galo.
Rigordus de eodem prælio :
Signum regale Vexillum scilicet floribus lilii distinctum ferebat Galo de Montiniaco.
Guillelmus Guiart de eodem Galone :
Gales de Montigni porta,
Ou la Chronique faus m'enseigne,
De fin azur luisant l'enseigne
A fleurs de lis d'or aournée,
Prés du Roi fut celle journée,
A l'endroit du riche estendart.
Atque hinc error eruitur Philippi de Mouskes. Auctoris Chronici Senoniensis cap. 15. Tillii, et aliorum, qui Galonem de Montiniaco Auriflammam in prælio Bovinensi detulisse scripsere. Ut efficitur ex Annal. Victor. MSS. ad ann. 1214 :
Tunc communiarum legiones de tota Picardia, Viromandia et Francia cum vexillo S. Dyonisii venerunt ad locum, ubi Vexillum Regis viderunt, quod ferebat illa die Galo de Montigniaco, et penetrantes cuneos se posuerunt ante regem.
Idem Guiartus, quo loco describit prælium initum inter Carolum Siciliæ Regem et Manfredum :
Mès quant les banieres avisent,
Ou les fleurs de lis d'or reluisent, etc.
Et infra :
Tuit vont vers l'enseigne Roial,
Ou les fleurs de lis d'or esgardent ;
Le Roi et li sien, qui le gardent,
Qui sont tres hardi fereur, etc.
Idem Scriptor ann. 1191. de Obsidione Acrensi :
Gens d'armes les portes approchent,
En espoir que leur flo s'i fiere,
Pres de l'une est ja la baniere
D'azur, fut sus cendal parfaite,
Et à fleurs de lys d'or pourtraite,
Hardis est celui qui la porte,
Car il va sans qu'il se resorte,
L'escu au col, la teste encline, etc.
Rursum ann. 1205 :
Puis porte en la mestre tour
A la fenestre derreniere,
Au roi de France la baniere,
A fleurs de lys d'or bien apertes.
Insignia regia ponendi in vexillis suis aliquando episcopis concessa facultas. Id privilegium episcopo Vivariensi tribuit Philippus Pulcher. Charta ann. 1307. ex Reg. 122. Chartoph. reg. ch. 294 :
Portare debebit episcopus arma nostra regia et eis uti in Vexillis et sigillis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vexillum Pandere, Signum subeundæ pugnæ. Vide supra in Russatus.
Vexilla Submittere, in signum deditionis. Pacatus in Panegyrico :
Aliquanto melius manus illa consuluit, quæ submissis precabunda Vexillis petiit veniam necessitatis.
Vexilli Erectio in altioribus urbium vel castrorum turribus, supremi dominii symbolum fuit. Tudebodus lib. 3. pag. 802 :
Comes S. Ægidii, qui in montanea ante castellum astabat, jussit ei portare Vexillum. Ille autem accepit illud cum gaudio, et misit illud in majorem [] turrim.
Adde pag. 808. 812. Ordericus Vitalis lib. 10. pag. 773.... :
Protinus illi, custodibus egressis, cunctas urbis munitiones nacti sunt, et in principali turre Vexillum Regis cum ingenti trophæo levaverunt.
Will. Tyrius lib. 13. cap. 13 :
In signum ergo victoriæ super eam turrim, quæ portæ civitatis imminet, positum est Domini Regis Vexillum : super autem eam, quæ dicitur Viridis, domini Ducis Venetiæ ; super eam autem, quæ dicitur turris Tanariæ, Domini Comitis Tripolitani, cum multa gloria sunt collocata Vexilla.
Idem Will. Tyrius lib. 14. cap. ult. :
Sic itaque fœdere completo, pace plenius restituta, Vexillo Imperiali super principalem præsidii arcem collocato, donis ingentibus cumulatus, cum suis Princeps (Antiochenus) in civitatem est regressus.
Albertus Argentin. ann. 1349 :
Carolus Rex hoc audito statim Banerium suum, quod dicitur Sturmfau, super turrim Ecclesiæ Spirensis constituit.
Charta Signis uxoris Centulli Comitis Astaracensis in Regesto Comitum Tolosæ Cameræ Comput. Paris. fol. 109 :
Et ibi super turrim Castri novi, et super turres et portalia aliorum suprascriptorum locorum, ratione et jure majoris dominii fecit ascendere Vexillum, seu banneriam dicti Domini Comitis Tolosani, et ex parte ipsius ter præconizari et clamare alta voce signum dicti domini
scilicet Tolosani. Tabularium Ecclesiæ Uzeciensis ann. 1223. fol. 20 :
Cognoverunt Episcopi quod Castrum de Montalen tenent ab eo et ab Ecclesia Uticensi, et est verum, et Episcopus debet illud recuperare, et Vexillum suum levare in mutatione Episcopi et domini de Salve.
Ibidem ann. 1209. fol. 56. 57 :
Petrus Bremundi mandato et voluntate D. Comitis reddidit causa recognitionis Petro de Yllanicis Vexillifero et Procuratori D. R. Episcopi, et per eum D. Episcopo et Ecclesiæ Uticensi Castrum,... ubi idem Petrus de Yllanicis levavit vexillum S. Theodorici, scilicet Leonem rubeum, et fecit clamare signum S. Theodorici pro Episcopo Uticensi.
Charta jurium Comit. Biterr. in civitate Albiensi ann. 1252 :
Item quando idem dominus Rex fecit transitum per terram Albiensem, tunc cives Albienses præstiterunt eidem sponte juramentum fidelitatis tanquam domino, Vexillum ipsius fuit appositum supra ecclesiam cathedralem et fuit præconisatum pro ipso in eadem civitate.
Tradit Auctor Chronici Alexandrini, cum Jovianus Nisibim Persis concessisset, Junium, Persarum Satrapam urbem ingressum, mandato Regis Persarum εἰς ἕνα τῶν πύργων σημεῖον περσιϰὸν erexisse. Constantinus Porphyrogenit. lib. de Administrando Imperio cap. 46. ait, Constantem Patricium, capto Adranutzio, vexillum Imperatorium in mœnibus erexisse, ἵνα γνῶσι πάντες τοῦ Βασιλέως εἶναι ἀπὸ τῆς σήμερον ἡμέρας τὸ τοιοῦτον ϰάστρον. Ejusmodi porro vexilli erectio et elevatio non modo supremi dominii ; sed et reddibilitatis Castri Symbolum fuit, quo scilicet vassallus profitebatur, se redditurum Castrum suum domino irato et pacato, et quotiescumque vellet. Chartam ann. 1433. descripsit Dionysius Salvaingus lib. de Usu Feudor. cap. 8. in qua hæc verba sæpius repetuntur :
Quandam Banneriam armis Delfini depictam in Donjono castri affixam, tenendam ibidem et remanendam nomine Delfinali spatio trium dierum naturalium, in signum reddibilitatis, dominiique directi, et superioritatis, etc.
Adde Gesta Dominor. Ambasiæ cap. 5. num. 1. et quæ a nobis sunt observata in Dissertatione [] 12. ad Joinvillam pag. 219. 220. Vide Pannus 5.
P. Carpentier, 1766.
Ut vexilli erectio in altioribus urbium vel castrorum turribus, supremi dominii symbolum fuit, ita illius ad portas murosque civitatum appensio, signum fuit rebellionis incolarum. Lit. Phil. V. ann. 1319. in Reg. 55. Chartoph. reg. fol. 72. r° :
Jamque (Flamingi) Vexilla sua ad portas et muros villarum in signum rebellionis apertæ suæque contumacionis nequitiæ posuerunt.
Vexillum Duello Affixum. Metropolis Salisburgens. tom. 3. pag. 501 :
Abrenuntiavit omni querelæ, quam fecerat super patrimonium Comitis Sigbotonis,.... et hoc factum est Stoyle sub Vexillo Ducis Austriæ duello affixo. Hujus rei testes sunt, etc. insuper omnes, qui aderant sub Vexillo Ducis.
Vexilla Ecclesiarum, Quæ in publicis stationibus seu processionibus cum Cruce et funalibus ac cereis efferuntur : iisque peractis in ipsis ædibus sacris appendi vel erigi solent. Honorius Augustod. lib. 1. cap. 72 :
Cum ante nos Crux et Vexilla geruntur, quasi duo exercitus sequuntur, dum hinc inde ordinatim cantantes gradiuntur.
Durandus lib. 6. Ration. cap. 102. n. 8 :
Portantur etiam Vexilla ad representandum victoriam Resurrectionis et Ascensionis Christi, qui cum magna præda cœlos ascendit.
Infra :
Quod vero Cruces et Vexilla portantur, a Constantino sumpsit initium : qui cum in somnis Crucis signum vidisset, eique dictum fuisset : Vinces in hoc signo, jussit Crucem in Vexillis bellicis insigniri, etc.
Gregorius Turon. lib. 5. Hist. cap. 4 :
Cum psallentes de Ecclesia egressi, ad sanctam Basilicam properarent ; hic post Crucem præcedentibus signis, equo superpositus ferebatur.
Nisi hoc loco signa, id est, campanulæ, intelligantur, quod puto.
P. Carpentier, 1766.
Ordinar. MS. eccl. Senon. :
Attendendum est etiam, quod a Pascha usque ad octavam Penthecostes, non est deferenda crux sine Vexillo ad processionem, nisi ad officium mortuorum.
Ea vero Ecclesiarum vexilla in præliis et bellis præferri solebant, cum Ecclesiæ ipsæ, vel earum rectores ac Prælati, vassallos suos in prælium educere vellent, aut ad hoc tenerentur. Anonymus in Vita S. Joannis Archiep. Eboracensis :
S. Joannis Beverdacensis Vexillum assumptum ab Athelstano, (Rege Angl.) quo tempore debellavit Scotos.
Ricardus Prior Hagustaldensis, de Bello Standardico :
Tunc Crucem suam, et S. Petri Vexillum, ac suos homines tradidit eis, (Turstinus Archiep.)
Sed et Parochiani, iis in casibus, præeuntibus Ecclesiarum suarum vexillis ad bella procedebant. Ethelredus Abbas Rievall. de eodem Bello Standardico, ann. 1138 :
Turstinus Archiepiscopus per totam diœcesim suam edictum Episcopale proposuit, ut de singulis parochiis, Presbyteris cum Cruce et Vexillis, reliquiisque Sanctorum præeuntibus, omnes, qui possint ad bella procedere, ad proceres properassent, Ecclesiam Christi contra barbaros defensuri.
Ordericus Vitalis lib. 8. pag. 705 :
Igitur Quadragesimali tempore Rex Franciæ et Dux Normanniæ Brehervallum obsederunt, ibique fere duobus mensibus laboraverunt. Illuc Presbyteri cum Parochianis suis Vexilla tulerunt et Abbates cum hominibus suis convenerunt.
Asservabantur porro ejusmodi Ecclesiastica vexilla in ipsa Ecclesia, ubi, et qui ea delaturi erant in præliis, benedictione consecrata, recitatis ad id ab [] Episcopo aut Sacerdote precatiunculis, accipiebant, finitoque prælio ad eumdem locum, unde sumta erant, reportabant. Ægidius Monach. Aureæ vallis cap. 101 :
Proxima ergo tertia feria....... dictus Raso in medio majoris Ecclesiæ, ut est moris, armatur, et Vexillum accipiens cum civitatis populo urbem egreditur.
Et infra :
Regrediens itaque primo mane vigiliæ Ascensionis Domini, Vexillum reportavit recollocans in S. Altari S. Trinitatis, unde illud sumpserat.
Radulfus de Rivo cap. 7 :
Lambertus de Upex miles strenuus sacrum B. Lamberti Vexillum, in medio Ecclesiæ Leodiensis cum benedictione, e manu Episcopi, more prisco, accepit.
Id ipsum de vexillo S. Dionysii factitatum pluribus a nobis observatum in Dissertat. 18. ad Joinvillam. Super altare posita observat præterea Durandus lib. 1. Ration. cap. 3. n. 32 :
Vexilla etiam super altare eriguntur, ut triumphus Christi jugiter in Ecclesia memoretur, per quem et nos de inimico triumphare speramus.
Ditmarus lib. 6. pag. 65. scribit Luizicos, seu Lusatios Slavos vexilla sua in fano Radagastensi asservasse, eaque nisi ad expeditionis necessaria, nullatenus mota. Vide alia a nobis observata in voce Advocati.
Vexillum S. Martini, Illud fuit, quod Monasterii S. Martini Turonensis proprium erat, et a Comitibus Andegavensibus, tanquam loci istius Advocatis, in bellis Monachorum et Canonicorum deferri solebat. Ex quo enim Ingelgerius Comes Defensor Ecclesiæ S. Martini a Monachis et Canonicis constitutus est, quod exerte traditur in Historia Andegavensium Consulum, et in Chronico S. Martini, Andegavenses Comites, ut Advocati, ejusdem Monasterii Signiferi fuere. Advocatorum enim peculiare id munus fuit, ut supra docuimus. Atque hi quidem non in Monasterii duntaxat, sed et in privatis bellis, illud efferebant. Rituale S. Martini Turon. :
De Comite Andegaviæ, ipse habet Vexillum S. Martini, quoties vadit in bello, præterquam contra Regem Franciæ, quod homines Castrinovi sequuntur, domino de Pruliaco illud ferente.
Charta Philippi Aug. ann. 1181. pro confirmat. privileg. a Ludov. VII. parente incolis Castri novi concessorum, in Tabul. Regio, scrinio Tours 2. Charta 2 :
Comes etiam non potest, nec debet homines de Castronovo ducere in expeditionem sive equitationem contra aliquem, nisi forte causa, aut nomine belli, ita ut tamen, quod Vexillum B. Martini præcedat, contra vero Regem Franciæ nullo modo potest eos ducere.
Glaber Rodulfus lib. 5. cap. 2. refert, eo in bello, quod inter Goffridum Martellum Andegavens. et Theobaldum Blesensem, Comites, pro Turonensis urbis Dominatu gestum est, Goffridum expetivisse auxilium B. Martini,
indeque accepto Vexillo, imposuisse illud proprie hastæ, cum exercitu equitum peditumque multorum obviam perrexisse adversum se dimicaturis
. Id ipsum enarrans auctor Chronici S. Martini :
Comes Andegavensis Vexillum B. Martini, in illo bello, sicut consuetudo est, habebat.
Occurrit præterea mentio vexilli S. Martini in Tabulis Gaufridi II. Com. Andeg. ann. 1066 :
Concessit Comes, ut si exercitum suum contra inimicos suos ire contingeret, homines in Prædicta villa (Burnomo sita, in pago Pictavo) existentes, Præpositus Lausdunensis non moneat, aut aliqua occasione eis vim inferat ; ut non [] alius quilibet nostrorum super homines illos potestatem exerceat ; sed ammonitione Monachorum illic existentium, cum serviente scilicet S. Mauri illius patriæ, et Vexillo S. Martini in exercitum pergant.
Errare porro constat Tillium, Gallandum, et aliquot alios, qui Capam S. Martini cum Vexillo S. Martini confundunt. Nam Capa S. Martini, non ut vexillum, in acie et præliis delata a Regibus ; sed ut Sancti miræ apud nostros autoritatis λείψανον.
Vexillum,
beatissimi Martyris Mauricii, et Thebææ Legionis Principis, quo Carolus Magnus Rex in bello Hispanico quamlibet infestos et confertos inimicorum cuneos disrumpere, et in fugam solitus erat cogere
, cum aliis compluribus exeniis ac donis ad Edelstanum Regem Angliæ misisse Hugonem Capetum narrant Ingulfus pag. 878. et Will. Malmesburiensis lib. 2. de Gest. Angl. cap. 6.
Vexillum S. Petri, χρυσῆ τοῦ ἁγίου Πέτρου σημαῖα, apud Annam Comnenam lib. 10. Alex. Cruce et clavibus insignitum, ut est in Epistola Innocentii III. PP. ag Joannitium Bulgarorum Regem in Gestis ejusdem Pontificis pag. 59.
Vexillum S. Crucis et Ecclesiæ
Romanæ, apud Philippum Mazerium in Vita S. Petri Thomasii cap. 4. Illud Pontifex Romanus ad Principes Christianos mittere solet, qui in Paganos expeditionem suscipiunt, vel contra Schismaticos aut Hæreticos, seu, ut ait idem Innocentius loco citato,
contra illos, qui honorant labiis Crucifixum, cor autem eorum longinquum ab ipso
, Græcos Schismaticos innuens. Ceremoniale Romanum lib. 1. sect. 7 :
Pontifex consuevit Vexilla Ecclesiæ et armorum suorum benedicere, et Capitaneo seu Vexillifero sanctæ Romanæ Ecclesiæ dare in fine Missæ, etc.
Ita Victor III. idem vexillum S. Petri Roberto Guiscardo in Græcos Schismaticos bellum moventi deferendum tradidit, apud Guillel. Apuliens. lib. 4. de Gest. Normann. Urbanus II. Hugoni M. Viromanduorum Comiti in prima expeditione sacra, ut habent passim Scriptores rerum Hierosolymitanarum, locis a nobis indicatis in Notis ad Alexiadem ; Alexander II. PP. Willelmo Notho Duci Normanniæ in bello contra Haraldum apud Ingulfum pag. 900. et Ordericum Vitalem lib. 3. ann. 1066. pag. 493. Innocentius III. Joanni Bulgarorum Regi in eosdem Græcos, et Leoni Armeniæ Regi in Saracenos bellum parantibus, ut est in Actis ejusdem Pontificis pag. 59. 122. Innocentius IV. PP. Regi Ungariæ expeditionem in Turcos apparanti sub ann. 1355. apud Philippum Mazerium in Vita Petri Thomasii cap. 4. Alia passim proferunt exempla Scriptores. Adde Gregorium VII. PP. lib. 5. Epist. 12. et Fridegodum in S. Wilfrido cap. 28. Vide præterea Nicolaum Alemann. in Dissert. de Lateranensibus parietinis cap. 14. et 15.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vexillum Cilicinum in solemni pœnitentium reconciliatione adhibitum,
<cit>ex Missali Eccles. Sarisber. apud Marten. de Antiqua Eccles. Discipl. in divinis Offic. pag. 238 :
Feria 5, in cœna Domini in primis fiat reconciliatio pœnitentium hoc modo ; Nona cantata, pergat excellentior sacerdos ad ostium ecclesiæ occidentale, indutus vestibus sacerdotalibus, in cappa serica rubra, cum duobus diaconis albis cum amictibus indutis, absque subdiacono, et sine cruce per medium chori, præcedente Vexillo cilicino.
</cit>
P. Carpentier, 1766.
Sua quoque habuere vexilla piæ artificum[] sodalitates. Lit. ann. 1343. in Reg. 74. Chartoph. reg. ch. 60 :
Chascun mestier (de la ville de Moustier-viller a) propre Banniere à leur dite confrarie, pour icelle porter aus corps des trepassez de ladite confrarie, touttefoiz que le cas s'euffre, en significence que le corps trepassé est de ladite confrarie.
Vexilla Mortua, Panni nigri, qui mortuorum ædibus appendi solent. Regiam Majestatem lib. 1. c. 19. § 7 :
Si vero dixerit (Sacerdos) quod pro mortuario rem illam accepit, hoc debet probare cum testimonio proborum hominum de parochia, qui viderunt Vexilla mortua ante corpus defuncti illius.
Vexilla Hastarum. Albertus Aquensis lib. 4. cap. 6 :
Vexilla in hastis eorum nodis aureis et fimbriis argenteis montes in circuitu nimio lucis decore coruscare faciunt.
Vide Flammula.
Vexillum, Clamor militaris. Ita porro appellatus, quod vexillifer primus in præliis aliisque occasionibus bellicis clamorem militarem efferret, quem cæteri milites subsequebantur. Nangius in Chronico ann. 1253 :
Castrum cum illis, nescio cujus Vexillum ante intonans, ingressus est.
Chronicon Bertrandi Guesclini :
Chacun crie s'ensegne sans estre recreans.
Vide Signum pro clamore militari, et Insigne 1.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vexillum, pro Vexillarius, vexillifer. Charta ann. 1326. tom. 1. Hist. Dalph. pag. 57. col. 1 :
Quod ipsi homines de cætero in cavalgatis ejusdem dom. Dalphini, quotiescumque per ipsum mandatæ fuerint, et ubique teneantur et debeant mittere quinquaginta bonos clientes bene munitos, inter quos sit Vexillum et tuba et unus gubernator eorum propriis sumptibus et expensis ; hoc excepto, quod dictus dom. Dalphinus teneatur gubernatorem, si eques fuerit, dictorum quinquaginta clientum, Vexillatorem, tubicinatorem in dictis cavalgatis librare.
P. Carpentier, 1766.
Charta ann. 1193. ex Tabul. Tutel. :
Præsentibus Vexillo S. Exuperii et Hugone de Chaufor.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vexillum Feudale. Vide in Feudum.
Vexillum, Nota, quomodo Enseigne vulgo dicimus. Vexillum, testimonium, signum, in Gl. Gasp. Barthii ex Baldrici Histor. Palæst. apud Ludewig. tom. 3. pag. 146. Andreas Aulæ Regiæ Capellanus in Amatoriis :
Amans quidem a coamante licenter hoc accipere potest, scilicet ornata capillorum ligamina, auri argentique coronam, pectoris fibulam, speculum et cingulum, marsupium, laterisque cordulam, lavamenta, vascula, repositoria, Vexilla causa memoriæ, etc.
id est, quæ amantis et dantis memoriam servandi dent occasionem.