![[]](img/image.png)
SIMILA, ut Simenellus, Panis ex simila, vel etiam placentulæ species, quæ
alibi foliata dicitur. Notitia ann. 1101. apud Schannat. in Vindem. Liter. pag.
61 :
Quoad vixero ad Missam S. Martyni 15. Similas cum urna dimidia vini.Charta ann. 1134. ibidem pag. 76 :
In ejus anniversario 30. Similas, urnamque vini persolvat, seu 15. Similas singulis nummis comparatas.Rursum infra et pag. 55. 77. etc. Bernardi Mon. Ordo Cluniac. part. 1. cap. 6 :
Ea autem die copiosam refectionem facitVita B. Meinwerci tom. 1. Junii pag. 552 :(Cellerarius)fratribus de Similis, piscibus atque pigmento.
Regressusque ad prandium, accepta ambabus manibus Simila apposita.Vide Simenellus.