« »
 
[]« Simplus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 491c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SIMPLUS
SIMPLUS, Simplex, singularis, unicus. Charta ann. 1263. ex Tabul. Portus regii :
In quibus Simplam justitiam habebat, et quæ a nobis in feodum immediate tenebat.
Alcuinus de div. Offic. :
Christi mors Simpla fuit, quia peccatum, quod est mors animæ, non admisit.
Utitur Plautus Most. Act. 2. sc. 2. v. 73.
Simpli equi
, solitarii, ad eorum discrimen qui junguntur ad currum, in vet. Epigram. de Circo apud Carolum de Aquino in Lexico milit. :
Lunæ biga datur semper, solique quadriga :
  Castoribus Simpli rite dicantur equi.
Vide Singulator.