« »
 
[]« Sitarchia » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 498a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SITARCHIA
SITARCHIA, Sitarcia, Sistarcia, etc. Sacculus vel Cistella, qua panis cibusve defertur. Apud Apuleium lib. 2. sitarchia sumitur pro alimento, annona, seu cibo, quo in navibus vice commeatus utebantur nautæ : est enim efficta vox a σίτος, frumentum, annona, et ἀρϰέω, sufficio ; quasi dicas, quod ad victum sufficit. S. Hieronymus de captivo Monacho :
Ascensis camelis, et nova Sitarchia in annona refocillati.
S. Augustinus de Cantico novo cap. 11 :
Præparemus Sitarcias, apprehendamus et ascendamus navem fidei simul et crucem, nec desit anchora spes nostræ salutis, etc.
Vide Gloss. med. Græcit. in Σιτάρϰιον.
Postea pro ipsis, in quibus recondebantur cibaria, aut alimenta, vasis ac sportellis, vox usurpari cœpit apud posteriores Latinos, qui vocabulum ipsum passim deformaverunt. Occurrit enim
Sitarchia, in Gloss. Angl. Sax. Ælfrici, mete-fætels, id est pera cibi.
Sitarcia. Glossæ Biblicæ MSS. : Sitarciis, arcis cibariis. Gloss. Arabico-Lat. : Sitarchia, saccus vel pera : perperam editum Sitareia. Vita S. Genulfi lib. 2. cap. 2 :
Levantes ergo sacrum thesaurum in Sitarciis super colla equorum, cœperunt regredi, etc.
Herbertus lib. 1. de Miracul. cap. 7 :
Illa vero quia non fuit in Sitarcia, neque in forulo foris incaute relicta.
Hinc emendandus videtur Fulcherius Carnot. lib. 3. Viæ Hierosol. cap. 31 :
Quod ipse, qui in Starcia sua detulit usque Tyrum... nobis enarravit.
Legendum enim Sitarcia.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sitarcium, in Mirac. S. Germani Paris. tom. 6. Maii pag. 790 :
Qui certus de visione, adjutorio fidelium impositus Sitarcio, comitante sibi puero, equo vehente Parisius pervenit.
Sistarchia, Sistarcia. Papias, (ex Isidoro lib. 20. cap. 9. qui habet Sitarciæ)
Sistarchiæ, proprie sunt nautarum, dictæ quod sint sutæ, substantiæ, vel vascula, in quibus portantur cibi
. Eadem prope Ugutio. Joan. de Janua : Sistarcia, vas et repositorium, sicut saccus, vel pera, etc. Catholicon parvum : Sistarcia, Sac, repositoire, bourse. Regum cap. 9 :
Panis defecit in Sistarciis nostris.
Arnoldus Lubec. lib. 3. cap. 32 :
Et defecerat panis in Sistarciis eorum.
Henric. de Knyghton :
Cum panis alimoniæ in Sistarchiis deficere cœpisset.
Utuntur promiscue vetus interpres Juvenalis sat. 12. v. 51. Wolfardus lib. 3. de Mirac. S. Walburg. cap. 9. Gordianus Monach. in Vita S. Placidi Mart. cap. 36. Vita S. Goaris cap. 6. Historia Translationis S. Germani Parisiens. Episcopi cap. 7. etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Satartia, in Vita S. Albini ex Fortunato tom. 1. Martii pag. 57 :
Sed ut de peregrinis nostra vobis aliquid Satartia non negaret.
Cistarcha. Will. Brito in Vocab. MS. :
Cistarcha, secundum Alexandrum Nequam, componitur a cista, et archa. Unde fecit tales versus :
Cistarcis tactis, vel peris, jungere cistam
Si cures archæ, Cistarchis sic dabit ortum.
[]
Cistartia. Will. Tyrius lib. 22. cap. 15 :
Trahebat enim secum infinitam multitudinem, quibus et aqua jam defecerat in utribus, et panis in Cistartiis.
Setarcia, in Vita S. Lupicini Abbat. Jurensis num. 7. 9.
Psitarcium. Guibertus lib. 1. Histor. Hierosol. cap. 1 :
Videres Scotorum apud se ferocium, alias imbellium, cuneos crure intecto, hispida chlamide, ex humeris dependentia Psitarcia, de finibus uliginosis allabi.
Ita σιτάρϰιον neutro genere effert Menologium Basilii Imp. 12. Mart. :
Ἕως ἐϰένωσε τὸ ἐν τῇ μονῇ σιτάρϰιον χρυσοῦ.