« Sitamentum » (par P. , 1766), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 497c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SITAMENTUM
SITAMENTUM, perperam pro Sagittamentum, Sagittarum materia vel multitudo. Vide in
Sagittamen. Testam. Guill. milit. de castro Barco ann. 1319. tom. 3. Cod.
Ital. diplom. col. 1946 :
Item relinquo et judico D. Aldrighetto nepoti meo medietatem omnium armorum, balistorum et Sitamentorum, et aliorum vasorum, massariarum, suppellectilium et victualium, quæ habuero tempore obitus mei in omnibus castris meis.
L. , 1883–1887.
◊ Sitamentum, Hanc
lectionem, contra super allatam sententiam d. Carpenterii,
confirmant concorditer Codices Statutorum Bonon. ann. 1250-67, qui
Sitamentum, Sytamentum, Insitamentum, numquam vero Sagittamentum,
exhibent : - tom. II. pag. 252 : Quod baliste et Sytamentum (SitamentumCod. '52, 59) non debeant esse apud massarium ; - et tom. III. pag. 283 :
Item placet quod quicumque habet balestrum...... illud debeat dare comuni et potestati consignare..... Item Insitamenta ; excipimus autem illos, qui tenent et faciunt balistas ad vendendas.