« »
 
[]« Skella » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 499c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SKELLA
SKELLA, Tintinnabulum, campanula, Italis Squilla, unde Squillare, resonare. Papias : Tintinnabulum, a sono vocis dictum, Sichilla vulgo dicitur. Ubi puto legendum Schilla. Vide Graff. Thesaur. Ling. Franc. tom. 6. col. 476. voce Scella.
Skella, Equorum clitellariorum tintinnabulum. Occitani Esquilo, Esquileto, Esquilou, tintinnabulum, quod mulorum collis appenditur, etiamnum appellant. Lex Salica tit. 29. § 3 :
Si quis Skellam de caballis furaverit, etc.
Ubi editio Heroldi tintinnum habet. Charta ann. 1123. apud Puricellum in Ambrosiana Basilica pag. 170 :
Skella vero, quæ a Monachis fracta est, ejusdem ponderis et quantitatis in eodem loco infra claustrum Canonicæ restituatur et ponatur.
Skilla, apud Hariulfum lib. 2. cap. 10. Lanfrancus in Decretis pro Ordine S. Benedicti cap. 1. sect. 1 :
Cum appropinquaverit tempus horæ tertiæ, pulsetur a Secretario modice signum minimum, quam Skillam vocant.
Vide eumdem pag. 265. 268. 273.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Schela, apud anonymum in Chron. Cremon. apud Murator. tom. 7. col. 636 :
Campanam grossam de credentia, et Schelam militum ad aquitandum fieri fecerunt.
[]
Schilla. Hincmarus Remensis Epist. 7. ex Labbeanis :
Et inde pallium unum, et casulam unam, et Schillam unam, et librum unum abstulit.
Tabularium S. Remigii Remensis :
Turibulum æreum 1. signum ferreum 1. Schillam de metallo 1.
Charta ann. 1209. inter Probat. tom. 2. novæ Hist. Occit. col. 184 :
Ferentes secum exinde Schillam ferream.
Adde Statuta Placent. fol. 107. v°. Petrarcha part. 1. cant. 111 :
Ch'el suon non d'altra Squilla,
Ma di sospir mi fa destar sovente.
Part. 2. cant. 7 :
E non sono poi Squilla,
Ov'io sia in qualche villa,
Che non l'udissi.
Aries squillatus
, apud Michaelem del Molino in Repertorio.
Esquilla. Missale Mosarabum fol. 173 :
Puer defecerat Esquillam pulsando.
Fori oscæ ann. 1247 :
Quicunque furatus fuerit Esquilatum arietem ducentem oves, post probationem legitimam debet ponere manum intus Esquillam arietis supradicti, etc.
P. Carpentier, 1766.
Esquelle, eodem intellectu, in Stat. filassior. Rotomag. ann. 1390. Escalette, in Calend. Joan. Molineti. Schella, Wachtero, a Teutonico Schall, sonus ; et Schellen, Schallen, Gellen, Hallen, sonare, ejusdem originis atque ϰαλεῖν.
Scilla. Eadmerus lib. 1. Vitæ S. Anselmi Cantuar cap. 8 :
Sumpta in manibus chorda pro excitandis fratribus Scillam pulsantem.
Warmannus in Vita S. Pirminii cap. 23 :
Ibi quoddam pendebat vas fusile, mediocris scilicet ponderis, vulgaris hoc usus Scillam nominat, quod miræ sonoritatis dulcedine audientium sensus afficiebat.
Charta Eccardi Comitis Augustodun. apud Perardum :
Thuribulum minore, Scilla, candelabro aureo 1. etc.
Vitæ Abbatum S. Albani :
Tacta nola, cui Muta vel Scilla est nomen.
Scillam in refectorio pulsari solitam habemus in Udalrico lib. 1. Consuet. Cluniac. cap. 12 :
Pro cymbalo percutitur tabula, et in refectorio pro Scilla.
Et lib. 3. cap. 21. eam pendere in extremitate refectorii ait. Petrus Venerabilis lib. 1. de Miraculis cap. 13 :
Quando namque hoc agebatur, fratrum Conventus in refectorio ex consuetudine hora cœnandi recedebat, qua expleta, a Priore secundum morem, uno ictu Scilla percussa est.
Idem in Statutis Cluniac. cap. 25. ait, Scillam in sublimi infirmariæ loco positam, qua fratres, in infirmaria dormientes, excitarentur. Adde Durandum libr. 1. Ration. cap. 4. n. 11. Sed et aliis in locis et occasionibus usus scillæ obtinuit, ut observare est ex eodem Udalrico lib. 1. cap. 11. 12. 14. 15. et alibi, et Bernardo in Consuetud. Cluniac. MSS. non uno loco.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Prope Abbatis vel Prioris sedem pendebat Scilla : unde ad Scillam sedere dicebatur, qui ad mensam Abbatis vel Prioris sedebat. Litteræ Petri Abbat. Cluniac. apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 410 :
Ipse vero domnus Natalis, ejusque successores in locis nostris capitulum tenebit, in refectorio ad Scillam sedebit, post obitum suum in Cluniaco tricenarium habebit.
Squilla. Ardo Mon. in Vita S. Benedicti Anian. cap. 8. 52. :
Primitus si quidem quam signum horis nocturnis pulsetur, in Fratrum dormitorio Squillam tangere jussit, ut prius Monachorum congregatio orationibus fulti propria residerent per loca.
Breve vasorum Ecclesiasticor.[] in Tabular. Monasterii S. Theofredi Velavis :
In horologio, quo terminantur horæ, duæ partes Squillæ suspensæ.
Transactio inter Abbat. et Monachos Crassenses ann. 1351 :
Abbas Crassensis suis expensis propriis tenetur facere...... campanas et Squillas.
Vide Insquilla.
Squilia, in Synodo Nemausensi ann. 1284. cap. de Eucharistia.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Stila. Consuetud. Monast. Fontanell. MSS :
Finita Missa de Beatissima, abbas vel prior debet pulsare Stilam quæ vocatur Stila colloquii, et debent convenire in medio capituli, etc.
Legendum videtur Scila, ut Scilla, pro Stilla. Haud scio an eadem notione accipienda sit hæc vox in Testam. Guillelmi dom. Montispess. ann. 1146. apud Acher. tom. 9. Spicil. pag. 141 :
Ac de meo jure in ejus jus in perpetuum transfero cameram scilicet meam, quæ est prope ipsam ecclesiam, et totum illud quod pertinet ad ipsam cameram, et porticum qui est ante cameram, sicut determinatum est a pilari usque ad parietem Stilæ, etc.
Ubi forte Stila est Aquæductus. Vide Stillariæ.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Stilla, ut Skella. Statuta Ord. S. August. apud R. Duellium tom. 2. Miscell. pag. 359 :
Non moveant de loco, quousque prælatus incipiat Stillam pulsare.
Leg. videtur Scilla.
Atque inde facile quivis advertat Trunculos, quibus vulgo ludimus, et quos Quilles vocamus, a Squillis nomen accepisse, quod earum formam referant, ima parte, qua humo hærent, latiores, superiori minutiores, et in acumen desinentes. Vide Graff. Thesaur. Ling. Fr. tom. 4. col. 362. voce Kegil, Clavus.