« »
 
SOCAGIUM 1, SOCAGIUM 2.
[]« 1 socagium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 503b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SOCAGIUM1
1. SOCAGIUM, Idem quod
Servitium socæ
, Littletoni sect. 119. Est autem Soca, Aratrum, nostris Soc de charruë. [] Olim enim qui per servitium socæ terras possidebant, dominis in exercenda agricultura inservire, et cum socco et aratro proprio agrum domini arare et colere tenebantur, cujusmodi servitia postea in census pecuniarios, aliave dona, ex mutuo vassallorum et dominorum consensu commutata sunt. Charta ann. 1253. apud Kennett. Antiq. Ambrosd. pag. 262 :
Reddendo inde annuatim mihi et hæredibus meis.... unam rosam ad festum S. Johannis Baptistæ pro omnibus servitiis,..... Soccagiis et pro omnibus sæcularibus exactionibus, etc.
Opponitur autem Socagium Militis, ita ut fundus omnis, qui non possidetur per Servitium Militis, per Servitium socæ possideatur. Littleton :
Chescun tenure que n'est pas tenure en chivalry, est tenure en Socage.
Monasticum Anglic. tom. 1. pag. 509 :
Unam (bovatam terræ) videlicet de Socagium, et aliam de Baronia, etc. Socagium
autem aliud est villanum, aliud liberum.
Socagium Liberum, quod Socage en Franc tenure Angli vocant, illud est, ut ait Bracton. lib. 2. cap. 35. § 1.
quod tenetur quidem in Socagio ; sed non fit servitium dominis capitalibus, nisi in denariis, et nihil inde omnino datur ad scutum et servitium Regis.
De villano socagio, idem lib. 2. cap. 8. n. 2 :
Non mutat statum liberi villanum Socagium non magis quam liberum. Quamvis autem de villano Socagio fiat certum servitium, propter hoc non habebit liberum tenementum, quia hoc facit ratione tenementi, licet non ratione personæ.
Vide eumdem lib. 4. tract. 1. cap. 28. § 5. Liber sancti Albani apud Spelmannum :
Progenitores Simonis Bokely omnia sua in Honcton per liberum Socagium tunc tenebant, et quieti erant de sectis curiarum, consuetudinibus, exactionibus, et demandis.
Vide Regiam Majestat. lib. 2. c. 21. cap. 27. § 3. cap. 71. § 3. Statuta secunda Roberti I. Regis Scotiæ cap. 8. etc.
Soccagium Villanum, de quo idem Bracton. sic scribit :
Est aliud genus Sockagii, quod dicitur Sockagium villanum, ubi nullum omnino competit homagium, sed fidelitatis sacramentum, sicut de villano.
Illud Socage en basse tenure Angli vocant.
In soccagio,
hæreditas dividitur inter omnes filios, per partes æquales
, ut est in Regiam Majest. lib. 2. cap. 27. apud Glanvillam lib. 7. c. 3. et Bractonum lib. 2. c. 35. § 1. contra quam in feudis Militaribus, in quibus primogenitus succedit in totum. Si tamen unicum fuerit mesuagium, illud integre remanet primogenito, ita quod alii habeant ad valentiam de communi, ut ait Bracton. Idem c. 36. § 8. scribit de Socagio non competere domino capitali custodiam neque homagium. Charta Henrici Reg. Angl. ann. 1155. apud D. Brussel tom. 2. de Usu feud. pag. v :
Si aliquid teneat de nobis per feodi firmam, vel Soccagium, vel burgagium, et de aliquo teneat per servitium militare, nos non habebimus custodiam heredis, nec terræ suæ quæ est de feodo alterius, occasione illius feodifirmæ vel Soccagii vel burgagii, nisi ipsa feodi-firma debeat servitium militare.
Ita etiam sentit Christophorus de S. Germano in dialogo de fundamentis Legum Anglic. cap. 7. pag. 25. v. Adde Cowell. l. 2. Inst. tit. 3. § 21. 22. et Rastall. voce Socage.
Sochogia. Monasticum Anglic. tom. 1. pag. 835 :
Duas sartas..... cum magna cultura, quæ ibi juxta adjacet, et communem pasturam ad centum oves numero [] 120. in Sochogia de Maltebi, etc.
Pro socagio forte. Malim de territorio quod socæ privilegio donatum est intelligere. Vide supra.
Socomannus, Socamannus, Socmannus, Sokemannus, Tenens seu Vassallus, qui domino suo inservit, in exercenda agricultura, seu qui fundum per soccagium possidet, hoc est, per aratrum, par le soc de la charue, seu par service de charruë, ut habet Rastallus. Est enim soc, aratrum, man, homo. Natura Brevium apud Spelman. :
Sokmannus proprie talis est, qui est liber et tenet de Rege, seu de alio domino in antiquo dominico, terras, seu tenementa villenagia ; et est privilegiatus ad hunc modum : quod nullus debet eum ejicere de terris nec de tenementis suis, dum poterit servitia facere quæ ad terras et tenementa sua pertinent : Et nemo potest ejus servitia augere, aut eum constringere ad faciendum plura servitia quæ non debet facere. Et propter hoc Sokmanni isti sunt cultores terrarum dominorum suorum in antiquo dominico : et non debent summoneri nec inquietari in juratis vel inquisitionibus, nisi in maneriis ad quæ ipsi sunt appendentes. In placitis vero transgressionis debiti, et aliis actionibus personalibus, summoniti sunt, ut alii homines. Et de istis tenentibus in vilenagio.
Bracton. l. 2. c. 35. § 1 :
Dici poterit sockagium a socko, et inde tenentes, qui tenent in sockagio Sockemanni dici poterunt, eo quod deputati sunt, ut videtur, tantum ad culturam, et quorum custodia et maritagium ad propinquiores parentes jure sanguinis pertinebit.
Eadem habet Fleta lib. 3. cap. 16. § 3. Ii tenere dicuntur terras suas in antiquum dominium. Sokemannus de antiquo dominico, apud Radulfum de Hengham in Parva c. 8. Vide Leg. Edw. Conf. c. 12. Regiam Majest. l. 2. c. 27. 41. Bractonum l. 2. c. 8. n. 2. c. 36. 37. l. 4. tract. 1. c. 28. § 5. Fletam lib. 1. cap. 8. l. 3. c. 12. § 5. l. 5. c. 9. § 15. Monasticum Anglic. tom. 1. pag. 288. 625. præterea Rastallum verbo Sokmans, ubi de eorum libertatibus et privilegiis.
Ut porro Socagium aliud liberum, aliud villanum erat, ita utriusque tenentes liberi et villani erant. Liber S. Albani apud Spelm. :
Omnes tenentes, liberi scilicet et custumarii, tenementa sua per Sokagium defendebant. Homagium, scutagium, forinsecum non donabant, scilicet sicut Sokemans per omnia tractabantur.
Idem Spelmannus ex vett. Chartis Anglicis hæc descripsit :
Sokemanni liberi possunt dare et vendere ; sed ad voluntatem domini : non possunt alienare certa servitia. Antenatus succedit in totum. Non possunt averium masculum vendere, neque maritare filiam, nisi dent domino 3. sol. et 4. den. Possunt filium facere Clericum. Sokemanni Cotarii debent talliari ad voluntatem domini, et facere servitia incerta : nihil possunt dare vel vendere, nihil proprium habere, nec acquirere, nisi ad promotionem domini sui.
Socmanaria. Britton. pag. 164 :
Sokemanrie, sount terres et tenements, qui ne sount mie tenus par fée de Chevalier, ne par graundes serjanties, ne par petites, més par simples services, si come terres enfraunches par nous, ou nos predecessours, dans nos anciennes demeines.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sokmanria, apud Joh. Skenæum de Verborum significatione pag. 153. ubi vim vocis sic explicat :
Sokmanria sive soccagium, est quoddam genus tenendi [] terras, scilicet cum quidam libere infeodatur sine ullo servitio, custodia, auxilio, maritagio, et solvit domino debitum quod vocatur Petite serjantie : vel cum tenet suas terras nomine burgagii aut in libera eleemosyna.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sokemara, ut legendum opinor apud Kennett. Antiquit. Ambrosd. pag. 418 :
Castrum et manerium de Bolyngbroke cum Sokemara et marisco cum pertinentiis, etc.
[]« 2 socagium » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 504b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SOCAGIUM2
2. SOCAGIUM, Tributum ex rebus et bonis venditis et expensis. Charta ann. 1349. in Reg. 78. Chartoph. reg. ch. 84 :
Consules civitatis Agennensis, nomine consulatus et universitatis ejusdem, habebant... Socagium in eisdem parochiis, pro rebus et bonis, quæ inibi vendebantur et expendebantur.
P. Carpentier, 1766.
Aliud vero sonat vox Souchage ejusque sensus declaratur, in Reg. forest. comitat. Alencon. ex Cam. Comput. Paris. fol. 101. r° :
De chascun arbre qui est donné en la forest (d'Andemne) chascun d'iceulz (sergens fieffez) prent quatre deniers, et est appellé ce droit qu'il prennent, Souchage.
Vide Soca 3.