« »
 
[]« Sociales » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 505b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SOCIALES
SOCIALES, Militarium turmæ, quæ Compagniæ, appellabantur. Annal. Victor. MSS. ad ann. 1258 :
Provinciam Provinciæ invaserunt, et quidam Sociales nullum titulum habentes, ipsam debellando aut dampnando tanquam prædones publici et agrorum depopulatores, quorum ductor fuit et capitaneus quidam Vasco dom. Arnaldus de Servola ; vulgariter Archipresbyter de Vermis nominatus, fueruntque quamplurimi nationum et regionum diversarum, et complentes illa pro quibus venerant, fecerunt ibi dampna infinita, castra, fortalicia, loca et villas occupando, etc. Tandem gentes illius patriæ se unanimiter aggregantes, deliberaverunt inter se super modo quem tenerent, ut Sociales præfati ab inde expellerentur ; et quia per vim armorum visum fuit ipsis hoc non fore possibile, alium modum conceperunt, videlicet quod ipsis victualia et alia eis necessaria sic subtraherentur et vetarentur, quod necessitate artati ab inde exire cogerentur ; feceruntque edictum generale sub formidabilibus pœnis, quod bene et diligenter omnes custodirent intimationes suas, victualia quæcumque, etiam et peccorea, in eis introducerent.... Quod quidem edictum tali modo servaverunt, quod non multis lapsis temporibus fame et inedia ac multis aliis miseriis lacessiti, post perditionem et ruinam equorum et interitum plurimorum, ex seipsis [] dictam patriam deserere et exire sunt coacti ; intraveruntque regnum Franciæ, unde prius exiverant. Et ab istis post sumpsit originem nomen Socialium, quod satis saltim citra montes per prius ignorabatur ; habueruntque ex tunc usquequaque quamplurimos, re et nomine, satellites et sequentes, qui in pluribus partibus dicti regni per plures annos post vagantes in eis, dampna infinita intulerunt, tam in personarum captivatione, quam locorum occupatione.
Fallitur ergo Odoric. Raynaldus, qui post Math. Villanium, in Annal. Eccl. ad ann. 1353. num. 5. scribit Monrealem equitem Rhodium fuisse
primum Socialium turmarum, quæ postea Italiam universam et Gallias diutissime afflixerunt, infelicissimum ductorem
. Consule Murator. tom. 1. Antiq. Ital. med. ævi col. 903. Vide Compagnia et infra Societas 3.