« »
 
[]« Socida » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 506a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SOCIDA
SOCIDA, Italis Soccita, quasi Societas
accomandita di bestiame, che si da allà custodia altrui a mezzo pro et danno
, ut est apud Cruscanos. Habetur apud Rollandinum in Summa Notariæ cap. 5. formula instrumenti Socidæ ad salvum capitale. Statuta Synodalia Alberici Episcopi Placentini ann. 1298. apud Petrum Mariam Campum :
Nullus Clericus vel Ecclesiastica persona exerceat usuras, vel natas (forte nantas) faciat, aut Socidas ad caput salvum
. Vide Statuta Mediolan. 2. part. cap. 483. 484. et supra Bestia Ferri.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Socceda, Soccida, Eodem intellectu. Statuta Cadubrii cap. 2. pag. 54 :
Deliberatum fuit quod nullus homo, vel persona de Cadubrio possit.... tenere ad medietatem, vel Soccedam cum aliquo forense aliquas bestias aut animallia, sub pœna viginti quinque librarum Pap.
Correctiones eorumd. Statut. cap. 30 :
Statuimus et ordinamus quod quicumque acceperit in Soccidam ab aliquo de Cadubrio pecudes, capras, vaccas, et alia animalia.
Rursum cap. 45 :
Sancimus quod nullus.... cum ipsis (sacerdotibus) audeat in mercantiis lignaminum, seu Soccedis animalium se implicare.
Vide Societas 1. et Socita 2.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Soceda, Eadem notione. Statuta castri Redaldi lib. 1. fol. 17 :
Nec etiam si bestiæ ipsæ essent in Socedam vel occasione Socedæ vel societatis illarum bestiarum, seu occasione laborerii terrarum, in quibus casibus prædicta possint impune pignorari.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Socidum, Ipsa socidæ pactio, conventio. Statuta Riperiæ cap. 7. f. 9. v° :
Item quod de aliquo Socido vero boum, vaccarum, vel aliarum bestiarum non solvatur, nec solvere teneatur aliqua persona aliqua de causa aliquod datium, faciendo dicto emptori, vel ejus officiali veram fidem de dicto Socido sic fiendo : salvo quod si dominus Socidi, qui haberet capitale in dicto Socido, et perveniret ad divisionem ut supra, subinde se concordaret cum dicto sozavolo, dimittendo sibi capitale, et lucrum pro certo pretio, et econtra, quod tunc ipsi ambo teneantur manifestare dictam conventionem, et exinde solvere pro rata pro dicto Socido, ac si tale Socidum venditum vel alienatum esset.
Statuta Pallavic. lib. 1. cap. 32. fol. 40 :
Statutum et ordinatum est quod notarii qui tractabunt et facient instrumenta, accipere possint de quolibet instrumento emptionis,..... dotis, Socidi et similium, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Soccedarius, Qui in soccidam accipit, Italis Soccio. Correctiones Statut. Cadubrii cap. 30 :
Et si dolo, fraude, vel mala custodia aliqua dictorum animallium, vel eorum fœtuum perirent, aut devastarentur, vel perderentur, id totum reficiatur domino per Soccedarium, si autem divino judicio, vel casu fortuito perirent, vel devastarentur, id damnum communiter cedat, dummodo per Soccedarium per pellem, vel aliud evidens signum hoc doceatur, aliter dictum animal domino refficere teneatur, vel ejus æstimationem.
Vide Societarius in Societas 1.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Socidavus, Eodem sensu. Statuta Placent. lib. 5. fol. 66 :
Ut etiam facilior sit probatio creditorum, quæ quandocumque fiunt sine testibus et instrumentis, credatur libro domini cum sacramento usque in modiis quatuor bladi et libris x. Placent. contra massarios, emphitheotas, conductores, Socidavos.