« 2 solinum » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 520b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SOLINUM2
2. SOLINUM, vel Solinus Terræ, in Domesday ubi 7. Solini vel
solina terræ, sunt 7. carrucatæ : sic enim legendum puto apud Edw. Cokum ad
Littletonem sect. 1. pro 17. Somnerus quippe solinum cum swollinga
confundit, id est, hyda, seu carrucata. Will. Thorn. ann. 1206 :
Fuit enim cum hundredo antiquis temporibus, pertinens ad cameram Monachorum S. Augustini, et defendebat se pro 5. Solinis, et fuit apressiatum ad 19. lib. ut patet in Domesday Regis Willelmi.Vide Swollynga.