« »
 
[]« 1 solvere » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 522c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SOLVERE1
1. SOLVERE, Idem quod Guerpire, Possessionem alicujus rei dimittere. Vetus Charta apud Gariellum in Episcopis Magalon. pag. 96 :
Quicquid in decimis, in prioratu et cœmeterio S. Stephani de Pinjano habebant, Solverunt in manu Galteri Episcopi, seu potius restituerunt, etc.
Vide eumdem pag. 175. Pactum inter Raymundum Guillelmi Episcopum Nemausensem, et fratrem ejus Bernardum Guillelmi, et Guillelmum Dom. Montispessulani, M. Jan. ann. 1103 :
Et demandabant omnes viduas feminas, quæ stabant in omnibus illis domibus, quas ipsi habebant in Montepessulano : et Solserunt Guillelmo domino suo omnes homines et feminas stantes in illis domibus.
Infra :
Et Raymundus et Bernardus guirpirunt et Solserunt Guillelmo de Montepessulano illum molinum, et illis terras gurpimus et Solvimus.
Denique :
Facta est autem hæc gurpitio et Solutio feria 7. etc.
Charta ann. 1172. inter Instr. tom. 6. Gall. Christ. novæ edit. col. 86 :
Item ego Ugo Raimundi Solvo et omnino desamparo querimoniam, quam injuste faciebam in vallo S. Crispini.
Occurrit rursum col 322. et non semel in Tabul. Dalonensi fol. 29. etc.