« »
 
[]« 2 sona » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 525a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SONA2
2. SONA, Pax, compositio, pactum, fœdus : vox Danica. Charta Erici Regis Danorum ann. 1317. apud Isaac. Pontanum lib. 7. Hist. Dan. pag. 419 :
Nos fratri nostro.... et omnibus Danis, qui...... fuerunt in guerra proxima inter nos et D. Marchionem habita, hoc indulsimus, et propter hoc debent habere plenam Sonam, et ob hoc non debemus habere suspicionem aliquam contra ipsos.
Alia ann. 1318. apud eumdem :
Concordavit totaliter in hunc modum videlicet ; quod super omnibus (querelis) vera et plena concordia atque Sona perpetuis temporibus duratura esse deberent.
Charta Wolemari Ducis Jutiæ ibidem :
Compositionem plenam et Sonam competentem habuerint.
Infra :
Diem treugarium aut Sonam non inibimus, etc.
Vide Durasuna et Suonbouch. Graff. Thesaur. Ling. Franc. tom. 6. col. 242. voce Sôna.