« »
 
[]« 2 sors » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 532b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SORS2
2. SORS, Judicium Dei, purgatio vulgaris. Pactum Childeberti et Chlotarii :
Si servus in furto fuerit inculpatus, requiratur a domino, ut ad 20. noctes ipsum in mallum præsentet, et, si dubietas est, ad Sortem ponatur. Ad sortem ambulare,
§ 8.
Ad sortem venire
, in Decretione Childeberti Regis § 6. 8. Ad ignem seu Sortem se excusare, in Lege Ripuar. tit. 31. § 5.
Sortes super altare Dei mittere, etc.
in Lege Frision. tit. 14. § 1. 2.
Sortes Sanctorum. Sic appellatur Evangelii aut cujuslibet libri sacri inspectio, ῥαψῳδομαντείας species : cum scilicet aperto libro quicquid oculis se subjiciebat, pro sorte, id est, oraculi loco, habebatur : cujusmodi editæ sunt [] ex Pithœo post Canones veteres edit. Reg. Quæ quidem divinationis species a Paganis fluxit, ut ex S. Augustino lib. 4. Confess. cap. 3. colligitur. Ejusmodi sunt Virgilianæ sortes, apud Spartianum. Idem Augustinus Epist. 109. ad Januarium c. 20 :
Hi vero, qui de paginis Evangelicis Sortes legunt, et si optandum est, ut hoc potius faciant, quam ut dæmonia consulenda concurrant : tamen etiam ista mihi displicet consuetudo, ad negotia secularia, et ad vitæ hujus vanitatem propter aliam vitam loquentia oracula divina velle convertere.
Concilium Veneticum c. 16. et ex eo Hincmarus de Divortio Lotharii :
Sunt et Sortilegi, qui sub nomine fictæ religionis, per quasdam, quas Sanctorum Sortes vocant, divinationis scientiam profitentur, aut quarumcunque scripturarum inspectione futura promittunt.
Similia habent Concil. Agathense can. 42. Aurel. I. c. 30. Autisiod. c. 4. Cumeanus Abbas de mensura pœnitentiarum cap. 7. Pœnitentiale Romanum et Gregorii II. PP. c. 26. et Beda c. 11. et Alcuinus lib. de Divin. Offic. Capitula Caroli M. de diversis reb. ann. 789. c. 4 :
De codicibus vel tabulis requirendum, et ut nullus in Psalterio, vel in Evangelio, vel in aliis rebus Sortiri præsumat, nec divinationes aliquas observare.
Pœnitentiale MS. Thuanum :
Requisisti Sortes in codicibus, vel in tabulis, ut plures solent, qui in Psalteriis et in Evangeliis, vel in aliis hujusmodi rebus sortiri præsumunt, etc.
Concilium Ænhamense ann. 1009. c. 3 :
Sagas, incantatores, artem sanctorum exercentes, meretrices egregias mortem inducentes, etc.
Ubi Codex editus artem scm præfert : sed legendum videtur sortem, aut sortes sanctorum. Conc. Trevir. ann. 1310. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 257 :
Nullus etiam super Sortes quas Sanctorum, seu Apostolorum, vel Psalterii vocant, aut cujuscumque scripturæ inspectione divinationis scientiam profiteatur, aut futura promittat, aut quælibet maleficia in tabulis, vel codicibus, in astralabo (l. astrolabio) requirat.
Sortes Apostolorum vocat Petrus Blesensis libr. de Præstigiis fortunæ, seu Joannes Sarisber. lib. 1. Policrat. c. 12. vel quod Pauli Apostoli Epistolæ, vel quod Evangelii, ab Apostolis descripti, codices inspicerentur : vel denique quod ab Apostolis missas sortes constet. S. Augustinus in Concione 2. Psalmi 30 :
Sors enim non aliquid mali est, in dubitatione humana divinam indicans voluntatem : nam et Sortes miserunt Apostoli.
Petrus vero Blesensis :
Sortilegi sunt, qui sub nomine fictæ religionis superstitiosa quadam observatione rerum pollicentur eventus. Quod genus Sortes Apostolorum et Prophetarum, et Dividentium continet ; inspectio tabellæ, quæ Pythagorica appellatur : observatio quoque cujusque casus, id est, rei, de qua quæritur significatione, sub eo continetur.
Priorem sententiam videtur firmare Gregorius Turon. lib. 4. Histor. cap. 16 :
Positis Clerici tribus libris super altarium, id est Prophetiæ, Apostoli, atque Evangeliorum, oraverunt ad Dominum, ut Chramno, quid eveniret, ostenderet ; aut si ei felicitas succederet, aut certe, si regnare posset, divina potentia declararet : simulque unam habentes convenientiam, ut unusquisque in libro, quod primum aperiebat, hoc ad Missas etiam legeret. Aperto ergo primum omnium Prophetarum libro, reperiunt, etc.
Alia istius divinationis exempla idem Scriptor suggerit lib. 5. c. 14. 49. lib. 8. c. 4. Vita S. Consortiæ Virginis c. 9 :
Si vultis, pergamus ad Ecclesiam, agatur [] Missa, ponatur Evangelium super altare, et communi oratione præmissa, codice patefacto, inspiciamus Domini voluntatem ex illo Capitulo, quod primum occurrerit.
Alia istiusmodi exempla divinationis proferunt Jonas in Vita S. Huberti cap. 15. Historia Conversionis S. Eucherii edita a Petro Chiffietio in Paulino illustrato, Theophanes ann. 13. Heraclii, Vita S. Marthæ matris S. Symeonis Jun. Styl. n. 58. Gregoras lib. 8. c. 26. et Cinnamus lib. 5. c. 7. Ad hanc etiam referendum videtur, quod scribit Severus Sulpitius lib. 1. de Electione S. Martini in Episcopum Turon. :
Inter Episcopos tamen qui affuerant, præcipue Defensor quidam nomine, dicitur restitisse : unde animadversum est, graviter illum lectione prophetica tunc notatum. Nam cum fortuitu Lector, cui legendi eo die officium erat, interclusus a populo defuisset, turbatis ministris, dum expectatur, qui non aderat, unus e circunstantibus assumpto psalterio, quem primum versum invenit, arripuit. Psalmus autem hic erat : Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem propter inimicos tuos, ut destruas inimicos et defensorem. Quo lecto, clamor populi tollitur, pars adversa confunditur, etc.
Eadem habet Fortunatus lib. 1. de Vita S. Martini. Vide Cantipratanum lib. 1. cap. 9. num. 4.
Atque inde forte fluit mos ille, qui diu servatus est in Ecclesia, ut dum eligerentur Episcopi, per inspectionem Evangelii, quid de ejus moribus, vel conversatione in administratione, futurum esset, inquireretur. Quod scilicet hac ratione primitus in electionibus Episcoporum Dei judicium exquireretur, et an has probaret ; quod fortasse videtur velle Rainerus c. 5. de Valdensibus, dum ait, hosce hæreticos,
Laïcos, qui sorte sanctos eligunt, in altari deridere
. Nam a Laïcis perinde ac Clericis Episcopos electos constat. Morem istum adstruit omnino Vita S. Aniani Episcopi Aurelianensis :
Cumque varia electio populi fieret, ille eos paterno affectu castigans, eisdem dixit : Si vero pastorem vultis, electum a Domino, fratrem et compresbyterum meum Anianum noveritis in meo constitui loco. Atque ut idipsum divinæ electionis claresceret, cum triduanum jejunium more Ecclesiastico indixisset, brevibus et libris super altare positis, necdum loquentem parvulum afferri præcepit, ut ipse brevia ab altari sublevaret. Tunc vero Christi operante virtute, cum puer manum injecisset altari, mox ut breve tetigit, vox inconsueta novella verba prodidit, testeque populo proclamavit : Anianus, Anianus, Anianus istius civitatis a Deo Pontifex est institutus. Mox ut verba complevit, ætatis tempora lingua recognovit. Sed ut votis omnium fieret satisfactum, aperto psalterio, versum, quem primum invenerunt, legentes, dixerunt : Beatus quem elegisti, etc. Prolato quoque Apostolico codice, in primo repererunt sermone : Fundamentum aliud nemo potest ponere, etc. Sed et in Evangelii pagina hanc primam repererunt sententiam : Super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam, etc. His ergo virtutum insignibus in Cathedra Aurelianensis Ecclesiæ sanctus institutus est Anianus.
Ubi binas observare est divinationes, primam per brevia, de qua mox : alteram per inspectionem sacrorum librorum, Psalterii scilicet, Apostoli, et Evangelii. Sed postmodum sola Evangelii inspectio obtinuit, non quidem ad explorandum Dei judicium, an quis eligendus esset ad Episcopatum, sed quid de eo [] futurum esset in Episcopatus administratione, quique ejus mores, quæ conversatio, qualisque illius finis ac mors. Quam quidem divinationem Prognosticon fere semper appellant Scriptores, ex quibus ad hunc firmandum morem sequentia excerpsimus. Libellus supplex Capituli Aurelian. ad Alexandrum PP. III :
Apertæ sunt cataractæ cæli, ut credimus, et de cælestibus stillat indignatio ; et Apostolicæ manus fortitudinem induantur, ut denudetur iniquitatis fundamentum usque ad collum, et finem iniquitatis sortiatur, quem in die suæ promotionis sermo divinus ei prognostica significatione proposuit : aperto enim, sicut moris est, Evangeliorum libro, sermo, qui primus occurrit, sic erat : Adolescens autem relicta syndone nudus profugit ab eis.
Guillelmus Malmesbur. lib. 1. de Pontif. Anglic. pag. 214. de Lanfranco :
Aiunt ejus prognosticon : Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis. Quod ille ab acclamantibus hilari vultu ad Dominum direxit : Certemus ergo mutua vicissitudine, tu dando, ego dispertiendo, etc.
Eadem habent Robertus de Monte ann. 1089. et Anonymus in Vita ejusdem Lanfranci c. 15. Idem Malmesburiensis pag. 219. et Matth. Paris ann. 1093. de Anselmo :
Inter sacrandum pro ritu Ecclesiæ, codex Evangelii ab Episcopis super eum apertus tenebatur. Consecratione autem peracta, cum codex inspiceretur, in paginæ summitate hæc sententia est reperta : Vocavit multos, et misit servum suum, et cœperunt omnes se excusare.
Adde eumdem Malmesburiensem pag. 220. Historia Episcoporum Autisiod. c. 54. de Hugone Episcopo :
Cujus quoddam præsagium fuit prognosticum ei divinitus destinatum, quod tale fuit, Ave Maria gratia plena.
Guibertus lib. 2. de Vita sua c. 3. de se in Abbatem Novigenti electo :
Cum obviam mihi procedere pararent, textum Evangelii ex industria super altare hac intentione aperuit, ut, quod Capitulum oculis primum occurreret, pro mei auspicio haberet......
Mox :
Aperuit ergo librum, cui juxta morem extrinsecus labra depresseram, etc.
Et lib. 3. c. 14. de Electione Episcopi Laudunensis :
Quoad consecrationem exhibito cum prognosticum ejus aucuparentur, vacuam repererunt paginam.
De alio Episcopo, mox :
Cui tamen in prognostico suo Evangelicum Capitulum dure sonuit,...... Tuam scilicet ipsius animam pertransibit gladius.
Ægidius Mon. Aureæ vallis cap. 64. de Alberto Episcopo Leod. :
Cum autem a duobus Episcopis ante Evangelium Missæ, sicut sancti Patres sanxerunt, ordinandus in Episcopum Archiepiscopo præsentaretur, Archiepiscopus librum, qui erat ei oblatus, aperiens, in prima parte libri legit : Misit Herodes Rex, et tenuit Joannem, et vinxit eum in carcerem. Et postea sequitur : Et decollavit eum in carcere. Statim Archiepiscopus fremens in semetipso spiritu contrito, quasi lacrymando intuens in eum dixit : Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in justitia et timore, et præpara animam tuam ad tentationem, tu enim Martyr es futurus.
Similia habentur in Vita S. Heriberti Archiepiscopi Coloniensis n. 9. apud Rupertum Abbatem in ejusdem Heriberti Vita n. 9. in Vita Lietberti Episcopi Cameracensis cap. 18. etc.
Id genus Episcopalis prognostici obtinuisse etiam apud Græcos testatur Pachymeres lib. 8. c. 15. 52 :
Ὃς δὲ ὁ Καράϰαλος Νιϰομηδείας τὸν ζυγὸν τοῦ εὐαγγελίου ἐτίθει, ϰαὶ ἤδη τὸν θεῖον θεᾶσθαι χρησμὸν [] ἔμελλον, (φέρουσι γάρ τι ϰᾄν τούτων ἐπὶ τοῖς τελουμένοις οἱ πολλοὶ πίστεις∙ ϰᾄν οὐϰ αναγϰαῖα ἡ ἑπισήμανσις) τὸ εἰς ϰόλασιν ἀπόφημον ἐν τῷ ἱερῷ εὐαγγελίῳ ἐνεφανίζετο. Τὸ δε ἠν, Τῷ διαϐόλῳ ϰαὶ ἀγγέλοις αὐτοῦ.
Paulo supra σημεῖον σύνηθες vocat, quod Latini Prognosticum. Istius meminit Sguropulus in Histor. Concilii Florent. sect. 12. cap. 4. qui perinde ac Pachymeres nude ζυγὸν vocat. Vide Glossar. med. Græcit. voce Ριϰτολογιον col. 1299.
Neque in Episcoporum electionibus id dumtaxat observatum ; sed etiam in Canonicorum installationibus. Exstat quippe forma recipiendi Canonicum in Ecclesia Bononiensi in Morinis, apud Jac. Petitum post Pœnitentiale Theodori pag. 492. in qua hæc habentur :
Decanus, vel eo absente Præsidens, promissa legens, indutus stola, aspergit aquam benedictam super Canonicum receptum, et a singulis secundum ordinem admittitur ad pacis osculum : deinde aperto codice Evangelico capite primi folii, quæ scripta reperit, et verba adnotantur ad memoriam suæ receptionis, etc.
Præallatis addendum videtur Brunonis Signiensis Episcopi lib. de Vestimentis Episcopor. judicium de hisce Sanctorum sortibus, in Cap.
Cur fiant prænostica in consecratione Episcopi
 :
Non ad Sortes inquirendas, ut stulti opinantur, Evangeliorum liber ejus, qui consecratur, humeris imponitur ; sed ut per hoc intelligat, cui labori et oneri subjiciatur, et pondus Evangelicæ prædicationis eum circumquaque ferre non pigeat.
Erat et alia istiusmodi divinationis species, quæ fiebat per duas pluresve epistolas, seu schedulas sub altaris palla confuse positas, quarum una negationem, altera affirmationem rei, de qua dubitabatur, contineret : quæque post solemnes preces ac jejunia indicta capienti occurreret, ea pro judicio divino habebatur. Gregorius Turon. de Vitis Patrum cap. 9 :
Tunc pro hospitio quoddam brevibus conscriptis posuit super altare, vigilans et orans tribus noctibus, ut quid ei Dominus juberet dignaretur manifestissime declarare. Sed pietatis divinæ inclyta miseratio, quæ eum præsciens eremitam esse decreverat, brevem illum accipere jubet, ut eremum properaret.
Baldricus lib. 1. Chronici Cameracensis cap. 1. ubi de contentione pro corpore S. Leodegarii, quod sibi vindicabant Episcopi Pictavensis, Augustodunensis, et Atrebatensis :
Donec ex sententia cæterorum Pontificum, tribus Epistolis, horum trium nominibus subscriptis, et confuse sub palla altaris obtectis, factaque in commune oratione, Pictavensi Episcopo ex indiciis sanctum corpus deberi declaratum est.
Istius στοιχειομαντείας exempla alia proferunt Theophanes et Cedrenus ann. 13. Heraclii, Anonymus in Festum restitut. imagin. pag. 785. et ex eo forte Synaxarium in Dominica τῆς ὀρθοδοξίας in Triodio, Sguropulus in Histor. Concilii Florent. sect. 12. c. 3. extr. Anna Comnena lib. 10. et 15. pag. 273. et 471. Pachymeres lib. 7. cap. 13. et Vita S. Aniani Episcopi Aurelian. supra laudata : cui similis est ea, de qua agit Lex Frisionum tit. 14. § 1. præterea Durandus lib. 5. Ration. cap. 2. n. 5. Vide Casaubonum ad Spartianum in Hadriano pag. 5. 2. edit.
Exstitit denique alia divinationis per Psalmos species, quam Ensalmo, seu Inpsalmum vocant Hispani, quæ Sebastiano de Cobarruvias dicitur
cierto modo de curar con oraciones, unas vezes solas, otras aplicando juntamente algunos remedios.
[] Ut :
Ensalmadores, los que curan con Ensalmos.
Mox subdit :
Dixeronse Ensalmos, porque de ordinario usan de versos de psalterio, y dellos con las letras iniciativas de letra por verso, o per parte, hazen unas sortijas para diversas enfermedades.
L. Favre, 1883–1887.
Quædam carta de sortibus apostolorum lingua Provincialium scripta et muro abdita urbis Cordes, prope Albi, reperta fuit a domino Rocquain qui de sortibus clarius et doctius tractavit apud Bibl. Sch. Cart. 1880. p. 457. et seqq.