« 3 sors » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 534a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SORS3
3. SORS, Pittacium vel Schedula, in qua, quod quis sortiri debeat, inscribitur. Hinc
inscribi in sortem prædia dicuntur, quæ sorte dividenda sunt : et sortes
tollere ii, qui sortiuntur, apud Hygenum de Limitib. Constit. Capitolinus in
Albino :
Cum ille Sortem de suo fato tolleret, i.de suo fato sciscitaretur. Inde postmodum Sors 4.
P. , 1766.
Item Ravennates debent rumpere scriptum salis seu Sortem salis, et perpetuo tempore a duobus annis post festum S. Michaelis proxime venturi in anno, et numquam amplius Sortem seu scriptum facere, in Charta ann. 1200. apud Murator. tom. 4. Antiq. Ital. med. ævi col. 374. Alia ann. 1208. apud eumd. tom. 2. col. 873 :
Item ut non vendant, nec dent nobis salem cum Sorte nec ejus simili, etc.