![[]](img/image.png)
1. SPANGA, Fibula, ex Teutonico Spanghe, quod idem sonat. Rudolphus Presbyt. in Vita
Hrabani Abbat. :
Quædam matrona nobilis.... fibulam suam auream, quam lingua Francorum Spangam vocant, in ipso transitu perdidit.Joan. Buschius in Chronico lib. 1. cap. 28 :
Undecimus fuit frater Egbertus..... metallorum in Spangis pro libris fusor bonus.Id est, fibularum ærearum, quibus libri constringuntur.