« Spassare » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 543b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SPASSARE
SPASSARE, Male accipere, castigare. Concilium Triburiense ann. 821 :
Si quis Presbyterum calumniatus fuerit, et Spassaverit, septem quadragesimas sine subditis annis pœniteat.Alibi :
Si Presbyter male tractatus fuerit, et Spassaverit, secundum ejus Episcopi sententiam pœniteat, in cujus territorii potestate esse dignoscitur.Pertzio Capitul. apud Theodon. Vill. inter spuria tom. 2. Leg. pag. 5. et 6. cap. 3. et iterum 3. Adde Decretum Imperatorum apud Burchardum lib. 6. cap. 6. et Ivonem part. 10. cap. 135. Annales Francor. Bertiniani ann. 865 :
Demum Vernum villam veniens, Episcopos ac cæteros Aquitaniæ primores ibidem obvius suscepit. Ad quorum multam petitionem filium suum Carolum, nec dum bene Spassatum, in Aquitaniam cum Regio nomine ac potestate redire permittit.Videtur nostrum Espousseter, pro Castigare. Vide Pulsare. Perperam enim Bignonius ad Legem Salicam, spadaverit emendat in Statutis apud Theodonis villam, ut spathaverit Antonius Augustinus. Italis Spazzare, est verrere, purgare :
Spazzo, pavimentum, et spatium.Ita terga pueri verrenda dicimus, quod scopis, quibus verritur pavimentum, nates vapulent. Vide Oct. Ferrarium et Menagium in Orig. Ital. Spassare est Sanum fieri, morbum passum convalescere, vires integras recuperare, quasi Desinere pati. Colligitur hoc et ex Concil. Tribur. ubi capite præcedente :
Si quis diaconum calumniatus fuerit et convaluerit, sex quadragesimas, etc.et ex Mirac. S. Wigberthi cap. 12. apud Pertz. tom. 4. pag. 226 :
Qui videlicet cum..... jam mortis vicinitate morienti similior esset quam languenti accito viro magnifico patre monasterii Thiothardo.... obsecrans ut in eorum collegio uti sibi liceret habitu monachico..... Cumque se hoc facturos non esse, quoniam si Spassaret, id eum non observare, responderent, etc.Denique de Carolo Caroli filio Aquitanorum rege in iisdem Annal. Bertin. apud Pertz. Script. tom. 1. pag. 472. ad annum 866. hæc leguntur :
Plaga, quam in capite ante aliquot annos acceperat, cerebro commoto, diutius epelemptica passione vexatus 3. kal. oct. in quadam villa secus Bosentiacas moritur.