![[]](img/image.png)
1. SPECULATOR, Episcopus. Candidus in Vita S. Eigilis sæc. 4. Bened. part. 1. pag. 237 :
Gaudebat quidem Speculator, quod Christum suscipere meruissetin hospite : Pater vero lætabatur, quod in ministro Christi vera Christi susceptio claruisset. Postquam vero se diversis utilitatibus mutuo roborassent, petita licentia pater Eigil a Pontifice benedictus, profectus est Fuldam.
P. , 1766.
◊ Glossar. vet. ex Cod.
reg. 7613 : Speculator, in ecclesia præpositus dictus ex eo quod speculetur atque respiciat populorum intra se positorum mores et vitam.
L. , 1840–1850.
Speculatio, Animadversio, observatio. Chart. Gunther. Episc. Spirens. ann. 1152. in Guden.
Syllog. pag. 461 : Quia ex nostri officii Speculatione res nostrarum ecclesiarum distractas, colligere, etc.