« 1 sperare » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 552a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SPERARE1
1. SPERARE, Credere. Concilium Compendiense ann. 757. cap. 5 :
Si Francus homo accepit mulierem, et Sperat, quod ingenua sit, etc.Hincmarus Remensis in Epist. de Synodo apud Tusiacum :
Qui ostendit mihi librum, quem, ut Spero, Canones appellant.Reclamatio Hincmari Laudun. :
Aditum tamen ad Sedem Apostolicam minime Sperantes mihi posse denegari.Vita MS. Magnobodi Episc. Andegav. cap. 11 :
Valentem puerum invenerunt, quem defunctum Sperabant.Fulcherius Carnotensis lib. 1. Histor. Hierosolymitanæ cap. 4 :
Ibi insuper, ut Spero, viginti millia spadones assidua habitatione conversantur.Ordericus Vitalis lib. 13 :
A Roberto.... captus est, cum quo firmam pacem habere Sperarat.Historia Inventionis S. Mastidiæ :
Inter quos commigrantes quidam Trecassinorum puellas duas, ut Spero, quinquennes adducunt secum.Supra :
Juvenis, ut puto, 15. annorum.Passio S. Bercharii pag. 75 :
Sperans aptum se Monasterium ædificandi locum reperisse.Vide Ammianum lib. 20. pag. 174. Columbanum in Pœnitentiali cap. 2. Legem Bajwar. tit. 16. cap. 1. § 2. librum Miraculor. S. Richarii cap. 16. apud Mabillonium, Matthæum Westmon. ann. 1303. Appendicem ad Capitular. n. 88. Hist. Condomensem pag. 437.