![[]](img/image.png)
SPITUM, Veru. Glossarium Cambronense :
Assium, veru, id est, Spitum.Charta Italica ann. 1287. in Miraculis S. Ambrosii Senens. :
Percussit crus suum dextrum in quoddam Spitum de ferro, ex qua percussione fuit dictum crus perforatum, etc.Gloss. Theotiscum Lipsii :
Spietis, hastæ.Nos, inquit idem Lipsius, Spiesse, nomen primigenium a mucrone, Spiets. Somnerus addit : Hoc Belgicum Spet, Speet, unde forte nostrum Spit, veru. Hasta autem Sax. Spere, quod nobis mansit. Vide Spicum.