« »
 
[]« 3 spolium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 560b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SPOLIUM3
3. SPOLIUM, Supellex quævis. Leges Grimoaldi Reg. Longob. tit. 2. § 3. 3. :
Et si Spolia hominis sepulti servus de sepulchro tulerit, etc. i.
vestimenta. Lex Alaman. tit. 87 :
Si quis res suas apud alium hominem invenerit, quicquid sit, aut mancipia, aut pecus, aut aurum, aut argentum, aut alia Spolia, etc.
Adde Leg. Sal. tit. 37. § 6. et 7. Vetus Notitia Viennens. ann. 863 :
Dicens, quod ipse Sigebertus cum aliis conductis hominibus liberis et servis emunitatem sancti Mauricii vel sancti Ferreoli, in loco, qui dicitur Riparia per vim infregisset, ibique incendium fecisset, et omnia Spolia domus violenter auferret, cavallos scilicet, arma, vestimenta, et cætera consistentia, etc.
Charta Begonis Episcopi Cadurcensis apud Cruceum n. 299 :
Exposuerunt etiam sæpe accidisse, quod dum contingit aliquem de prædictis viris Ecclesiasticis infirmari, illi, qui ad eorum Ecclesias, vel alibi, ubi sunt eorum bona, mittuntur pro juris nostri conservatione, dictorumque bonorum, quæ vulgariter nuncupantur Spolia, receptione, etc.
Adde n. 301. 302. Vide Spolium 4.
Spolia Colli, quasi vestis et supellex colli. Lex Anglior. et Werinor. tit. 6. § 6 :
Mater moriens filio terram, mancipia, pecuniam dimittat : filiæ vero Spolia colli, id est, murenas, nuscas, monilia, inaures, vestes, armillas, vel quicquid ornamenti proprii videbatur habuisse.
Exspolia, in Concilio Bracarensi ann. 572. cap. 7. pro Spolia.