« »
 
SPORTA 1, SPORTA 2.
[]« 1 sporta » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 563c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SPORTA1
1. SPORTA. Inter alia veterum monachorum opificia seu manualia opera, frequens est mentio Sportarum, quas vimine, aut junco, sparto, aut alia quavis materia texebant, quo earum pretio victum et alia necessaria sibi compararent, quod testantur Regula S. Pachomii cap. 74. S. Hieron. Epist. 4. Cassian. lib. 4. de Cœnob. cap. 29. et alibi Sozom. lib. 6. cap. 29. etc.
Sporta Peregrinationis, Quæ alias Pera. Papias : Pera, sportella, sacculus pastoralis, mantica. Tabularium S. Victoris Massiliensis apud Guesnaium ann. 855. n. 3 :
Illucescente vero mane ipsius Dominicæ Resurrectionis, post acceptam Sportam suæ peregrinationis, ob religionem piæ devotionis, venit in medium congregationis, etc.
Charta Hugonis Ducis Burgundiæ ann. 1171. inter Instr. tom. 4. Gall. Christ. novæ edit. col. 91 :
Sportam meam suscipiens de manu Guichardi Lugdunensis Archiepiscopi...... donavi et concessi ad luminare ipsius altaris S. Nazarii xx. solidos singulis annis.
Vide Pera 1.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sportarum Benedictio, inter obventiones presbyterorum recensetur, in Chartul. Bituric. fol. 22. quod scilicet pro benedictione Sportæ seu peræ peregrinantium presbyteris fiebant oblationes. Vide in Pera 1.
P. Carpentier, 1766.
Oblatio Sportæ, id, quod pro illius benedictione sacerdoti offerebatur, in Charta ann. 1149. ex Chartul. Cluniac. :
Baptisterium, oblatio Sportæ et baculi..... per medium dividatur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sportella, diminut. a Sporta, Pera minor. Charta Sancii Reg. apud Morett. Antiquit. Navarræ pag. 616 :
Ut omnes undique partibus venirent causa orandi cum Sportella vel ferrone.
[]« 2 sporta » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 563c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SPORTA2
2. SPORTA, Sporla, Id, quod propter investituram, aut ratione relevii conceditur a vassallo domino capitali. In Regesto Constabulariæ Burdegalensis :
Isti [] sunt, qui debent Sportam in diœcesi Burdegalensi. Dominus Bertrandus de Novelliano Miles debet pro Castro de Novelliano unam lanceam de Sporta ; et pro his, quæ habet in parochia de Salas unum austorium, (autour) vel 60. sol. de Sporta.
Ita de cæteris feudatis, quorum alii lanceam, calcaria aurata, aut chirothecas, vel certam nummorum summam debent pro sporta. Fol 165. ejusdem Regesti est Charta Heliæ de Canpanna Militis ann. 1285. in qua sic loquitur :
Dabimus præfato domino meo Edwardo, hæredibus et successoribus suis, unum austurium sor de Sporta, in qualibet mutatione domini, quotiens mutationem istam ex alterutra parte fieri contigerit.
In Regesto homagiorum nobilium Aquitaniæ fol. 18. ubi agitur de Burgi (urbis ita dictæ) incolis :
Cum secundum nostram consuetudinem non sit feodum, nisi sit ibi Sporle, sive investitura. Esporle,
etiam interdum Gallice effertur ibidem fol. 58 :
Theobaud Seigneur de Budos bailla pour Esporle et devoir deux lansses. Mons. Geraud de la Mota bailla pour Esporle 20. sols de la monnoie, etc.
Occurrit vox Esporle hac notione in Consuetudine Burdegal. art. 82. 83. 85. 88. 93. 94. Charta Edwardi Regis Angliæ in 84. Regesto Philippi Pulchri Regis Franc. ex Tabulario Regio n. 43 :
Reddendo inde nobis et hæredibus nostris unam lanceam ad Sporlam in mutatione domini, uti Sporlæ de Vasata fiunt.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sportula, Eadem notione, in Charta ann. 1317. tom. 2. Hist. Dalph. pag. 166. col. 1.
P. Carpentier, 1766.
Sportule, in Charta pariagii inter reg. et abb. S. Severi ann. 1461. ex Reg. 198. Chartoph. reg. ch. 273 :
Lausimes, préparances, Sportules, tous les fiefz, cens et autres droits.
Vide supra Sporlare.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sporlanum, Eodem significatu. Charta Edwardi I. Reg. Angl. ann. 1289. apud Rymer. tom. 2. pag. 425 :
Reddendo inde..... unam lanceam cum ferro deauratam pro Sporla in mutatione dominii cujuslibet hinc et inde..... Ita quod quilibet prædictorum...... ad solvendum pro rata Sporlani in mutatione dominii teneatur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Eodem nomine aliquando significatum quodvis servitium a tenentibus domino debitum, ut colligitur ex Codice censuali Irminonis Abb. Sangerm. fol. 64. v° :
Hic mos est de bobus apud Modiacum et villanorum, quod vulgo dicitur Sporles, quod vinum colligent ministeriariales S. Germani tempore vindemiarum, et deliberabunt exceptoribus et conductoribus ejusdem Widonis in eadem villa, et ipsi exceptores conducent vinum ad conductum suum quo dominus eorum voluerit.
Vide Sporles suo loco.
Hanc porro vocem a Sportula Latinorum manasse nemo inficias ierit, quibus, maxime paulo inferioris ævi Scriptoribus, ita munuscula, dona, salaria et honoraria, nuncupantur, quod docuere pridem Juretus ad Symmachum lib. 9. Epist. 124. Sirmondus ad Sidonium lib. 8. Epist. 5. et Alexander Wilthemius ad Diptychon Leodiense, ubi observant sportulas, a sportis seu canistellis, uti vocantur a Symmacho lib. 2. Epist. 81. appellari, quod in Sportulis honoraria vel munera offerrentur, quod præterea ex Corippo colligunt. Vide Notas Gothofredi ad leg. 1. tit. 9. de Expensis ludor. Cod. Theod. Atque hac notione posterioribus etiam sæculis Sportulas appellari constat. Concilium Vernense ann. 755. cap. 27 :
Ut nec Episcopus nec [] Abbas, nec ullus Laicus, pro justitia facienda Sportulas, contradictas accipiat.
Id est, vetitas. Usatici Regni Majoric. MSS. :
Judices ordinarii seu curiæ ordinariæ civitatis nullas expensas, seu Sportulas, nec aliquid pro primis sententiis exigant, habeant seu requirant.
Fori Aragon. lib. 7. de firmis juris :
Non teneantur solvere salarium, expensas, vel Sportulas aliquas Inquisitori, Notario, nec alicui alteri.
Chartul. Auxit. Eccl. cap. 102 :
Gurpivit ecclesiæ illi xx. solidos quos nomine Sportulæ de jure petere videbatur in honore illo de Berdala...... Et malitiam suam super hujus Sportulæ exactionem manifeste confessus est.
Diploma Henrici Imper. ann. 1193. inter Instr. tom. 1. Gall. Christ. novæ edit. pag. 79. col. 1 :
Imperiali edicto sancimus ut nulli dominorum in Aptensi civitate constitutorum, de libra accipiant nisi xii. denarios nomine Sportularum, et pro justitia.
Charta ann. 1293. tom. 1. Hist. Dalph. pag. 37. col. 1 :
Item quod dictus Raymundus et successores sui expensas et Sportulas latas, nec aliquid aliud pro causis suis solvere minime teneantur.
Litteræ Philippi VI. Reg. Franc. ann. 1340. tom. 3. Ordinat. pag. 172 :
Absque aliquarum levatione Sportularum seu salariorum.
Constit. Ludovici Reg. Siciliæ ann. 1352. ex Cod. MS. D. Brunet fol. 100 :
Nullus commissarius.... possit Sportulas seu salarium aliquod recipere a nostra Camera fisci.
Sportules, in Statutis Leodiensibus art. 70. 71. 90. Hinc sportulantes fratres, apud Cyprianum, Epist. 28. 34. 66. dicuntur Clerici, quibus Sportulæ pro stipendiis præbebantur, quæ postmodum Præbendæ dictæ Gregor. M. lib. 1. Epist. 64.
P. Carpentier, 1766.
Sportule et Esportule nostris eadem notione. Charta ann. 1404. ex Cod. reg. 6008. fol. 204. v° :
Et ne payera ledit comte aucunes Sportules ès cours dudit seigneur, et les fera le Roy tenir quitte et paisible.
Instr. ann. 1433. inter Probat. tom. 3. Hist. Nem. pag. 243. col. 1 :
Salaires, Esportules des commissaires, adjoints, notaires et autres, etc.