« 1 sporta » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 563c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SPORTA1
1. SPORTA. Inter alia veterum monachorum opificia seu manualia opera, frequens est mentio
Sportarum, quas vimine, aut junco, sparto, aut alia quavis materia texebant, quo
earum pretio victum et alia necessaria sibi compararent, quod testantur Regula S. Pachomii
cap. 74. S. Hieron. Epist. 4. Cassian. lib. 4. de Cœnob. cap. 29. et alibi Sozom. lib. 6.
cap. 29. etc.
Sporta Peregrinationis, Quæ alias Pera. Papias :
Pera, sportella, sacculus pastoralis, mantica.Tabularium S. Victoris Massiliensis apud Guesnaium ann. 855. n. 3 :
Illucescente vero mane ipsius Dominicæ Resurrectionis, post acceptam Sportam suæ peregrinationis, ob religionem piæ devotionis, venit in medium congregationis, etc.Charta Hugonis Ducis Burgundiæ ann. 1171. inter Instr. tom. 4. Gall. Christ. novæ edit. col. 91 :
Sportam meam suscipiens de manu Guichardi Lugdunensis Archiepiscopi...... donavi et concessi ad luminare ipsius altaris S. Nazarii xx. solidos singulis annis.Vide Pera 1.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sportarum Benedictio, inter obventiones presbyterorum recensetur, in Chartul. Bituric. fol. 22. quod
scilicet pro benedictione Sportæ seu peræ peregrinantium presbyteris fiebant oblationes.
Vide in Pera 1.P. , 1766.
◊ Oblatio Sportæ, id,
quod pro illius benedictione sacerdoti offerebatur, in Charta ann. 1149. ex Chartul.
Cluniac. : Baptisterium, oblatio Sportæ et baculi..... per medium dividatur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sportella, diminut. a Sporta, Pera minor. Charta Sancii Reg. apud Morett. Antiquit.
Navarræ pag. 616 : Ut omnes undique partibus venirent causa orandi cum Sportella vel ferrone.