« »
 
STABILIA 1, STABILIA 2.
[]« 1 stabilia » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 567b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/STABILIA1
1. STABILIA, Bona immobilia, Italis Stabili, quibus opponuntur mobilia. Bulla Bonifacii VIII. PP. ann. 1295. ex Bibl. Regia :
Restitui faciat dicto Regi Majoricarum præfatum regnum Majoricarum et insulas cum ceteris immobilibus sive Stabilibus occupatis per præfatum Jacobum. Cum... bonis omnibus mobilibus et Stabilibus,
in Tabular. S. Victoris Massil. Charta Petri Episcopi Carcassonensis ann. 1297 :
Dedit....... liberam potestatem restituendi vobis castra et fortalicia, et Stabilia omnia, quæ idem D. Rex tenet occasione motæ terræ.
Occurrit ibi non semel, apud Petr. Diaconum lib. 4. Chronic. Casin. cap. 20. Ughellum tom. 7. pag. 566. 707. 864. Petr. de Vineis lib. 5. Epist. 32. lib. 6. Epist. 1. 9. etc.
P. Carpentier, 1766.
Charta Bern. abb. ann. 1273. ex Tabul. Cassin. :
Damus et concedimus tibi (Petro de Jenetel) omnia bona Stabilia, quæ fuerunt Joannis de Guidone, clerici de Sancto Elia, proditoris excellentissimi domini nostri regis Caroli et nostri ;....... quæ bona sunt ad nos et nostrum monasterium ex cadentia devoluta.
[]« 2 stabilia » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 567b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/STABILIA2
2. STABILIA, seu Breve de Stabilia, Gall. Bref d'establie, quod dari solet ei, cui vir aliquis potens feudum vel tenementum, quod legitime possidere se asserit, calumniat seu repetit : tum enim is
recognoscendum, quis majus jus habet, stabilium Ducis Normanniæ petit
, hoc est, ut ponatur in manu Regis, donec controversia judicio decisa fuerit. Vide Jus Normannicum cap. 115.
Heritage qui est demandé par Establie
in Consuetud. Norman. cap. 66. 91. Vide Stabilimentum 5. Stabilita 3. et Establia. Huc forte pertinet Charta Henrici Reg. Angl. apud Gul. Prynneum in Libertatib. Angl. tom. 1. pag. 1204 :
Et omnes decimas de omni venatione prædictarum forestarum, excepta decima illius venationis, quæ capta fuerit cum Stabilia in [] foresta de Windeshora.
Vide Stabulatum.