« »
 
[]« Stacamentum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 570a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/STACAMENTUM
STACAMENTUM, Vadium, seu vadimonium, pignus quod judex vel dominus a litigaturis, vel duello decertaturis recipiebat. Charta Petri Regis Arag. ann. 1212. apud Acher. tom. 10. Spicil. pag. 178 :
Alia autem omnia prædicta cum feudis et feudalibus,..... cum stabilimentis et justitiis omnibus, cum Stacamentis, placitis et firmamentis omnium causarum civilium et criminalium, etc.
Usatici Barcinonenses MSS. cap. 109 :
In Bajulia vel guarda, unde quis habuerit hominaticum, vel censum, si hoc secundum bene posse suum custodierit et deffenderit, habere debet ibi Stacamentum, et moderatum adempramentum, scilicet de herbis, et de paleis, et de ortis, de fructibus arborum, et nullo ingenio debet ei inde malum exire.
Constitutiones Catalaniæ inter Dominos et Vassallos MSS. :
Si certæ sunt conventiones inter Dominum et Castlanum, et Dominus sibi retinuerit in instrumento conventionali aliquas dominicaturas, placita, Stacamenta, firmamenta, vel aliqua alia, et tempore procedente Castlanus aliqua de his occupaverit, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Estacamentum, Estacamentus, Eodem intellectu. Litteræ Bernardi Archiep. Tarracon. ann. 1151. in Append. ad Marcam Hispan. col. 1313 :
Bajulus [] vero vester, seu vicarius, vel successorum vestrorum accipiat omnes Estacamentos ipsius civitatis et totius territorii, et judicet placita præsente Archiepiscopo vel bajulo ejus.
Judicium ann. 1165. ibid. col. 1341 :
Præterea conquestus est prædictus Guillemus Raimundi quia dominus Comes Estacamentum ei de militibus seu peditibus quos in Dertosa tenebat non concedebat, et sic senioraticum quod ei donaverat auferebat... Judicavit ergo prædicta curia quod si familia Comitis inter se litem aut aliquam contentionem habet, Estacamentum de hoc Guillelmum Raimundi, vel ejus vicarium non habere, sed eam tantum qui vicem Comitis inter eos tenet.
Hinc
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Estacare Placitum, Illud, vadiis receptis, firmare, ligare, ut alii loquuntur. Vide in Duellum, pag. 208. col. 3. Idem Judicium ann. 1165. ibidem :
Diffinivit curia Comitem de hoc placito ei partem suam integram dare debere, pro eo quia Guillelmus Raimundi illud placitum Estacaverat, placitaverat, judicaverat.
Vide Estachada Batalia.