« »
 
[]« Stacasium » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 570b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/STACASIUM
STACASIUM, idem quod supra Stacagium. Charta Joannæ comit. Fland. ann. 1233. in Suppl. ad Miræum pag. 93. col. 1 :
De redditu centum librarum, quas..... Ferrandus piæ memoriæ, quondam Flandriæ et Hannoniæ comes, in testamento suo ad Stacasium Furnense annuatim solvendas de nostro assensu assignavit, etc.
Emendanda ergo alia ejusdem comitissæ Charta ibid. pag. 681. col. 1. ubi legitur Ad Scacarium Furnense. Vox eo sensu, quo apud Normannos, Belgis ignota.