« »
 
[]« 2 staffa » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 571c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/STAFFA2
2. STAFFA, Stapha, Stapes, quo quis in equum tollitur, Italis Staffa, unde stafiere, qui ad staffam stat. Stafier, apud Jo. Molinetum in Itinere Neapolitano, ex Germanico et Danico staf, baculus, cui quis innititur, quod stapedes, quibus equites suffulciuntur, baculi iis vivicem præstent. Ita quidam censent. De vocis etymo, vide præterea Gorop. Bekan. lib. 2. Gallicor. pag. 49. Epistola Alexandri PP. apud Radulfum de Diceto ann. 1177 :
Et cum ascenderemus palefridum nostrum, Staffam tenuit.
Idem ann. 1170 :
Cum autem Rex et Archiepiscopus secessissent in partem, bisque descendissent, bis Stapham Rex tenuit Archiepiscopo.
Vide ibid. pag. 717. Anonymus Salernitanus parte 4 :
Sellam, super quam equitabat, Staffamque solitam ponebat.
Fridericus II. Imperator lib. 1. de Venat. cap. 71 :
Deinde ponat pedem suum in Staffa sellæ.
Chron. Parmense ad ann. 1291. apud Murator. tom. 9. col. 821 :
Dominus Gerardus de Parma Cardinalis...... Parmam venit, et valde honorifice receptus fuit.... Majores Milites civitatis Parmæ pedestres adestrabant eum per frænum et super Staffas honorifice.
Occurrit apud eumd. tom. 18. col. 938. tom. 19. col. 816. In Institutionibus Capitul. Gener. Cisterciensis dist. 13. cap. 11. vetantur Monachi uti
sellis equorum curiosis, aut frænis ornatis laminis, aut lunulis stanneatis, neque Staphis ferreis. Staphas
, novitium inventum esse, vel certe veteribus incognitum, jam olim pluribus observarunt viri docti, atque in iis Joannes Tortellius Aretinus, Brodæus lib. 4. Miscellan. cap. 26. Goropius Bekanus lib. 2. Francicor. pag. 48. 49. Vossius lib. 1. de Vitiis Sermon. pag. 32. 33. Santamantius tom. 3. Comment. Hist. et alii. Auctor est Richardus Stanihurstius lib. 1. de Rebus Hibernicis, Hibernos
ferreis scalis, quæ a nonnullis stapedes dicuntur, in equos minime ascendere ; sed jubarum setas, quæ frontibus imminent, aut equorum auriculas sinistra apprehendere, atque dum equi obstipis capitibus quiete inclinant, (nam ad talem facilitatem, ut est eorum docilitas, a domitoribus finguntur) equites, etiam sagis, aut loricis amictos, mira corporis agilitate se efferre, divaricatisque cruribus, ephippia clitellis non dissimilia subito occupare
.
Nostri porro staphas Sautoirs appellarunt, ut a nobis observatum in Dissert. 1. ad Joinvillam, quod ex iis equi insiliantur. Salitionem equorum, insilire et desilire, dixit Vegetius lib. 1. c. 18. Consule etiam Notas ad Cinnamum pag. 470. ubi pluribus auctorum locis adductis docuimus, jam olim in more fuisse Imperatoribus, Regibus atque adeo principibus viris, ut equitantibus [] summis Pontificibus, Archiepiscopis, et Episcopis, et staphas, et fræna tenerent : cui quidem observationi, ut nihil, aut parum, ad eam firmandam desit, alios aliquot, qui postea occurrerunt, hic proferre placuit. Prædictis addo, quæ habet Vita Gregorii X. PP. de eodem in summum Pontificem electo, et ex Terra sancta Brundusium appulso :
Ubi Carolus Rex Siciliæ, ut ipsum prosequeretur honorificentia Regia, sibi festinus occurrit, ei per loca insignia regni sui, per quæ ipsum contingebat transire, addextratoris officium exhibuit.
Infra, ubi de coronatione ejusdem PP. :
Ubi, prout moris est, fuit solenne celebratum convivium, in quo idem Rex, sicut ipsum Pontificem addextrarat per urbem, et more prudentis dapiferi, duxit in mensa primum ferculum apponendum.
Jacobus Stephanescus Cardinal. lib. 2. de Coronat. Bonifacii VIII. c. 9. quod inscribitur :
Qualiter coronatus incedebat, et de Regibus Siciliæ et Ungariæ eum addextrantibus :
  ...... tunc lora tenebant
Illustres Gallique Duces, Carolusque secundus
Rex Siculus, Carolusque puer prolesque juventa
Floridus, Ungariæ materno a stipite nomen
Regis habens ; dextram pater accipit, atque sinistram
Filius, ardentes habitus quos uvea tinxit
Grana rubens, etc.
Continuator Chronici Willelmi Nangii sub ann. 1305. de Philippo Pulchro Rege Franciæ :
Papa Clemente Dominica post festum sancti Martini hiemalis apud Lugdunum in Ecclesia Regalis oppidi, quod dicitur sancti Justi, præsentibus Cardinalibus et Prælatis, multisque Principibus consecrato, dum suam ad domum rediens, gestans, ut moris est, suæ coronationis insignia, per frænum equi, cui insidebat, a Rege Franciæ, qui ob hoc præ humilitate seipsum pedestrem posuerat, seu constituerat, per curiam duntaxat oppidi memorati, deductus maximo cum honore fuisset, illic a fratribus Carolo et Ludovico, nec non Duce Britanniæ Joanne suscipitur adhuc usque ad domum, modo consimili.
Sed et idem audiendus Scriptor ad ann. 1316 :
Joannes XXII. Papa, vocatus ibidem ante Nativitatem B. Mariæ Virginis sua suscepit insignia, Carolo Comite Marchiæ, fratre Philippi Regentis regna Franciæ et Navarræ, eorumque avunculo Ludovico Ebroicensi Comite, frænumque equi, cui insidebat, regentibus, ejusque festum decorantibus.
Huic adjungendus Gobelin. Persona in Cosmodromio ætate 6. c. 77. ad ann. 1383. de Carolo Hungariæ Rege :
Unde Papa (Urbano VI.) civitati Aversanæ appropinquante, Karolus egressus obviam ei, osculis inde lætitiam simulans, ipsum cum reverentia dolo plena suscepit. Hinc Karolus equi Papæ manu propria apprehensis habenis, Papam ad ipsius civitatis castrum ducere satagebat, etc.
Joannes Abbas Laudunensis in Speculo Historico MS. lib. 11. c. 66. ad ann. 1342. de Clemente VI. PP. :
Si advint, que quant le Pape nouvellement créé alloit à son Couronnement, les deux Ducs, (de Normandie et de Bourgogne,) l'un d'une part, et l'autre d'autre part, tous a piet tenoient le frain, et gouvernoient le cheval du Pape.
De Michaele in notis ad Cinnamum pag. 474. egimus, at ejus posteri non jam ipsi stratoris vicem erga Patriarcham præstitere, sed id muneris per Comitem peragi curabant. Simeon Thessalonicensis de hæresib. ubi de inauguratione Patriar. Constantinopolit. :
Καὶ ἵππος παρασήμοις τισὶ ϰοσμεῖται, ϰαὶ ἐπ᾽ ἀυτῷ ὁ ὑποψήφιος ϰάθηται, ϰαὶ ὑπὸ πεζοῦ [] τοῦ ϰόμητος τὸν χαλινὸν τοῦ ἵππου ϰατέχοντος ἀντὶ τοῦ βασιλέως αὐτοῦ, ὡς ὁ μέγας ἐν βασιλεῦσι Κωνσταντῖνος τῷ ἱερῷ πεποίηϰε Σιλϐέστρῳ, προπέμπεται διά τε τῆς βασιλιϰῆς αὐλῆς, ϰαὶ τῆς δημοσίας ὁδοῦ ἄχρι, ϰαὶ ἀυτοῦ τοῦ Πατριαρχείου. Εἰ δέ ἐστι ϰαὶ τῷ βασιλεῖ ὑιὸς, ἕπεται ἕφιππος, ϰαὶ ἡ σύγϰλητος πᾶσα.
Neque porro hoc dumtaxat vassallorum munus fuit ; sed et quorumvis, atque adeo sortis infimæ servorum : quod indicat præsertim Recaredi Gotthorum Regis sententia, in quemdam reum Vacrisam, qui ad Ecclesiam confugerat, lata, hisce verbis apud Paulum Emeritensem in S. Masona cap. 15 :
Sed quia multæ miserationis novimus esse Deum, et nullum despicere, quamvis delinquentem, ad se convertentem ambigimus, ob hoc ita decernimus, ut ipse Vacrisa cum uxore et filiis, et omni patrimonio suo perpetim sanctissimæ Virgini Eulaliæ servus deserviat. Nam et hoc præsenti decreto sancimus, ut sicut ultimi pueri ante equum dominorum suorum absque aliquo vehiculi juvamine ambulare soliti sunt, ita ante caballum domini, qui præest cellæ S. Eulaliæ, ambulare debeat : et omne servitium, quod infimum consuevit peragere mancipium, coram eo, deposito cothurno et fastu, cum omni humilitate exhibeat. Accepta igitur Masona auctoritate, eum illico basilica egredi, et ad suum conspectum venire præcepit : et ut semper pietatis visceribus affluebat, eum blande, ne aliquid deinceps formidaret, admonuit ; sed ut jussioni Principis obtemperans, causa obedientiæ, de Ecclesia S. Eulaliæ usque ad atrium, quod est fundatum juxta muros civitatis, ante caballum Redempti Diaconi, manibus frænum gestans pervenisset, statim eum Vir sanctus cum uxore et filiis, et omnibus prædiis absolutis, liberum abire permisit.
Adde Bohuslaum Balbinum in Hist. Bohemic. pag. 303.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Stafa, Eodem intellectu, in Chron. Siciliæ apud Marten. tom. 3. Anecd. col. 23 :
Nostram omnino volumus potentiam experiri machinalibus Stafis secum pro justitia nostra ludere, et de nostris cum eo viribus in gladiis disputare.
Staphium, Eadem notione, in Gestis Consulum Andegav. c. 3. n. 5.
Stapha. Leges Adelstani Regis, ubi de examine per ferrum candens :
Sed jaceat ferrum super carbones, postea mittatur super Staphas, et non sit illic alia locutio, etc.
Ubi Saxon. habet stapelum, quod est fulcrum mensarium ex stipitibus. Atque fortean etiam hinc stapedes Staphas appellarunt, quod pedibus equitantium fulcri speciem præbuerint. Sed videtur leg. stacas. Vide Staca.
Stafile, Staphile, Italis Staffile, striscia di cuoio, o d'altro alla quale sta appiccata la staffa, Academicis Cruscanis. Ordo Rom. 13. apud Mabill. tom. 2. Musei Italici pag. 122 :
Habere debet caligas de rubeo panno sine pedulibus et cum Stafilibus, etc.
Acta S. Margaritæ Scotiæ Reginæ tom. 2. Jun. pag. 336 :
Cum aliquando paratus ire venatum, pede in Stafili posito equum vellet ascendere, etc.
Ceremoniale Roman. apud Raynald. ann. 1272. ex MS. Vaticano, de Elect. PP. :
Et habere debet caligas de panno rubro, sine pedalibus, et cum Staphilibus.
Bulla Benedicti PP. ann. 1033. pro Episcopis Silvæ candidæ, apud Ughellum tom. 1. pag. 124 :
In secunda feria Paschæ, quoniam secundum antiquum morem ad Staffilem, ubi de equo descendimus, nos nostrosque successores recipitis, etc.
Vide Staphilum.