« 4 stagnum » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 576a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/STAGNUM4
4. STAGNUM, Sedes, sedile. Vide supra Scamnum 4. et infra Stallum 1.
Charta ann. 1249. ex Tabul. Casæ Dei :
Certo tempore vinum suum vendere in villa, sive, sicut vulgariter dicitur, Stagnum tenere, ita quod ipso vendente nemo vendere audeat.... Homines cimiterii de Jay, vendere vinum seu Stagnum debere in dicto cimiterio, etc.Reditus Monast. Nobiliac. apud Stephanot. tom. 3. Antiquit. Bened. Pictav. MSS. pag. 531 :
Habet unum cubellum vini et unum Stagnum ad vinum vendendum.
P. , 1766.
◊ Stagnum hic idem
quod Bannum vini, Jus scilicet quod domino feudi competit vinum suum certo
dierum spatio vendendi, aliis a vini proprii venditione cessantibus ; unde Estanche de
vin illud appellabatur, ut observavimus supra in Bannum 1. Charta Aymer.
vicecom. de Rupecavardi ann. 1296. in Reg. 77. Chartoph. reg. ch. 311 : Concedimus quod nos et hæredes nostri non habeamus nec habere possimus in dicto castro et barriis bannum seu Stagnum vini, nisi duntaxat in mense Augusti, in quo venditur tantummodo vinum censuum nostrorum et vinearum nostrarum.Alia ann. 1352. in Reg. 81. ch. 490 :
Prior S. Marcelli de proprio vino semel in anno Stagnum faciet ad justum pretium, in quocumque tempore voluerit, usque ad quinquaginta duodenas.
P. , 1766.
◊ An inde repetenda vox
Estangherre, qua Compotatio, significatur, ut opinor, in Lit. remiss. ann. 1427.
ex Reg. 174. ch. 143 : Comme iceulx compaignons de la chastellenie de Lille feussent alez à une Estangherre, qui se faisoit en la maison de Simon Cuingnet, etc.