« »
 
[]« Stallarius » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 577a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/STALLARIUS
STALLARIUS. Smeon Dun. Florentinus Wig. et Hov. ann. 1068 :
Eadnothus, qui fuit Haraldi Regis Stallarius, occurrit cum exercitu.
Richard Monach. l. 2. Hist. Eliensis :
Alfgarus quidam Stallere, eam (villam de Estre) invasit.
Infra Constabularius appellatur : unde conjicit Spelmannus Stallere appellari, quasi stal-here, Præfectum stabuli : cui accedit Janus Dolmerus in Notis ad Jus Aulicum Norvegicum vetus cap. 1. qui auctor est apud Norvegos et Danos Stal, stabulum equorum aut pecorum significare, ubi plura de Stallariis Danicis. De Suecicis vero egit etiam Johan. Loccenius lib. 2. Antiquit. Sueco-Goth. c. 11. Vide Stalla 2. Stallarius alia notione occurrit infra in Stallum 1.